Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Kirche - im Gespräch mit der Welt

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die quinto mensis Augusti anni bismillesimi quarti decimi


E Civitate Vaticana: De ritu pacis loco consueto servando, sed sobrius persolvendo
Ritus pacis in liturgia catholica locum consuetum habeat, tamen sobrius persolvatur, ut in litteris circularibus Congregationis pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quae ad omnes Conferentias Episcoporum missae sunt, publici iuris factum est. Synodus Episcoporum anno bismillesimi quinto habita et Benedictus XVI Summus Pontifex ipse, ut huic ritui provideretur, proposuerunt, cum loco, ubi adhuc paulo ante sanctae communionis administrationem persolveretur, turbaret. Praefectus Antonius Cardinales Canizares Lloveres litteris die septimo mensis Iunii Romano Pontifici, qui eum admiserat, propositis eius consensum acceperat.

Marcisano, Curiae Romanae Cardinalis, hac ex vita decessit
Franciscus Summus Pontifex Mercurii die (feria quarta) sacris ritibus funeris Francisci Cardinalis Marchisano, quibus Angelus Cardinalis Decanus Sodano, qui in homilia operam indefesse in Curia Romana a defuncto praestatam memoravit, praesedit, intererat. Cardinalis Marchisano Pio XII Summo Pontifice in Curia Romana operae praestandae causa assumptus Ioanne Paulo II Summo Pontifice munere Archpresbyteri Sancti Petri Basilicae functus est et anno bismillesimo tertio dignitate cardinalicia provectus est. Defunctus est … annos octoginta quinque natus.

De itinere in regionem, vulgo Sri Lanka, et in Philippinas faciendo
Sedes Apostolica notum fecit Romanum Pontificem anno bismillesimo decimo quinto in regionem, quae vulgo Sri Lanka vocatur, et in Philippinas facturum esse. Franciscus Papa a die duodecimo usque ad diem decimum quintum mensis Ianuarii in regione, vulgo Sri Lanka, morabitur et post a die decimo quinto usque ad diem undecimum eiusdem mensis in Philippinas iter perget. Quae, dum iter Papae fit, agenda sunt, ea breviter communicabuntur.

Summus Pontifex pro patria profugibus precatus est
Romanus Pontifex die Martis (feria tertia) in oratione ab omnibus mense Augusto precanda adhortatus est, ut patria profugi magis respicerentur, „qui vi impellerentur, ut patriam relinquerent“. Franciscus Papa inculcavit eos „ab omnibus excipi et iura eorum defensa cognoscere debere“.

Übersetzung:

5. August 2014


Vatikan: Friedensgruß bleibt am bisherigen Platz, soll aber nüchterner erfolgen
Der Austausch des Friedensgrußes soll innerhalb der katholischen Liturgie an seinem bisherigen Platz bleiben - jedoch in nüchternerer Form erfolgen. Das geht aus einem Rundschreiben der vatikanischen Gottesdienstkongregation hervor, das jetzt allen Bischofskonferenzen zuging. Die Bischofssynode vom Oktober 2005 und Papst Benedikt XVI. persönlich hatten eine Überprüfung dieses Gestus angeregt, da er an seinem bisherigen Platz unmittelbar vor der Kommunionausteilung Unruhe stiften könne. Kardinal-Präfekt Antonio Canizares Llovereser hatte den Text bei einer Audienz am 7. Juni dem Papst vorgelegt und dessen Zustimmung erhalten (kipa, 1.8.2014)

Kurienkardinal Marchisano gestorben
Papst Franziskus hat an diesem Mittwochmorgen an der Begräbnisfeier des verstorbenen Kardinals Francesco Marchisano teilgenommen. Die Zeremonie wurde geleitet vom Kardinaldekan Angelo Sodano, der in seiner Predigt an die unermüdliche Arbeit des Verstorbenen im Vatikan erinnerte. Kardinal Marchisano war unter Pius XII. in den Vatikan gekommen und war unter dem heiligen Johannes Paul II. Erzpriester von St. Peter. 2003 erhielt Marchisano die Kardinalswürde. Er verstarb … im Alter von 85 Jahren. (rv 30.7.2014)

Besuch in Sri Lanka und auf den Philippinen
Der Papst besucht 2015 Sri Lanka und die Philippinen. Das bestätigte der Vatikan an diesem Dienstag. Von 12. bis 15. Januar wird sich Papst Franziskus in Sri Lanka aufhalten und anschießend vom 15. bis 19. Januar wird er auf den Philippinen weiterreisen. Das Programm der Papstreise soll in Kürze veröffentlicht werden. (rv 29.7.2014)

Papst betete für Flüchtlinge
Der Papst hat am Dienstag in seinem Universalgebet für den Monat August dazu aufgerufen, sich mehr auf Flüchtlinge zu konzentrieren, „die mit Gewalt gezwungen werden, ihr Zuhause zu verlassen“. Papst Franziskus betonte, dass diese „ein allgemeines Willkommen und den Schutz ihrer Rechte erfahren sollten“.