Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



Die septimo mensis Ianuarii anni bismillesimi quarti decimi

E Civitate Vaticana/Melita: Papa de iure homosexualium liberos adoptandi dolet
Episcopus auxiliaris Melitensis dixit Papam Franciscum secum colloquentem paritatem de iure sodalitatum homosexualium recusavisse. Carolus Scicluna a quodam diurnario actorum diurnorum, quae vulgo „Avvenire“ appellantur, die Veneris interrogatus exposuit se die duodecimo mensis Decembris admisso Papam quandam legem huic rei consentaneam in Malta propositam „humanam naturam restringere“ secum communicavisse. Franciscum maxime dolore affectum esse sodalibus homosexualibus, ut in legis proposito providetur, ius liberos adoptandi fore. Bergoglio iam, cum Archiepiscopus Bonaëropolitanus erat, similem proferebat sententiam.

E Civitate Vaticana: Desiderium mutandi
Spiritualis tantum animi motus impetus est, qui ad viam Iesu ducit. Hoc Summus Pontifex Franciscus Veneris die in homilia in ecclesia Sancti Iesu in Urbe sita, quae Societatis Iesu est, dixit cum fratribus suis ordinis festum nominis ordinis, qui publice „Societas Iesu“ vocatur, celebrans. Nomen Iesu portare significare eius crucem sequi, non iam cogitare ad finem perductum esse, semper prospectum, semper gloriam Dei ante oculos habere. Hoc aliquem inquietum fieri et hanc inquietudinem bonam esse Franciscus dixit.

Peccatum non sublatum est
Papa Franciscus peccatum non sustulit. Hoc Sedis Apostolicae locutor Federicus Lombardi dixit quandam primam commentationem diarii Italici Eugenii Scalfari nomine, qui illud in actis diunariis „La Repbubblica“ scripserat, explicans. Qui ante aliquot hebdomadas Summum Pontificem in Civitate Vaticana conventus percontationem de hac re confecerat. Scalfaris explicaverat Summum Pontificem Franciscum in Exhortatione Apostolica, quae a verbis “Evangelii Gaudium” incipit, de “abolitione peccati locutum esse.“ Qui autem Papam cottidie audit, scit Beatissimum Patrem etiam atque etiam de peccato et peccatore loqui, sed etiam de venia reconciliationeque”, Lombardi dixit.

Übersetzung:

7. Januar 2014

Vatikan/Malta: Papst betrübt über Adoptionsrecht Gleichgeschlechtlicher
Papst Franziskus hat sich nach Angaben des Weihbischofs von Malta in einem persönlichen Gespräch ablehnend gegenüber der rechtlichen Gleichstellung homosexueller Lebenspartnerschaften geäußert. Der Papst habe ein entsprechendes Gesetzesvorhaben in Malta ihm gegenüber in einer Privataudienz am 12. Dezember als „anthropologischen Rückschritt“ bezeichnet, sagte Charles Scicluna der italienischen Tageszeitung „Avvenire“ vom Freitag. Franziskus sei vor allem betrübt darüber gewesen, dass gleichgeschlechtliche Paare auf Malta nach dem Entwurf künftig auch das Recht zur Adoption von Kindern haben sollen. Bergoglio vertrat bereits als Erzbischof von Buenos Aires eine ähnliche Position. (kna/avvenire 3.1.2014)

Aus dem Vatikan: Sehnsucht nach Veränderung
Nur die geistliche Unruhe ist der Antrieb, der auf den Weg Jesu führt. Das sagte Papst Franziskus an diesem Freitag in seiner Predigt in der Jesuitenkirche „Il Gesù“ in Rom. Der Papst feierte mit seinen Ordensbrüdern das Namensfest des Ordens, der offiziell „Gesellschaft Jesu“ heißt. Den Namen Jesu zu tragen bedeute, seinem Kreuz nachzufolgen, noch nicht fertig zu sein mit dem Denken, immer den Horizont, die Herrlichkeit Gottes vor Augen zu haben. Das mache unruhig, und diese Unruhe sei gut, so Franziskus. (rv 3.1.2014)

Sünde nicht abgeschafft
Papst Franziskus hat die Sünde nicht abgeschafft. Das stellt Vatikansprecher Federico Lombardi klar. Er äußerte sich zu einem Editorial des italienischen Journalisten Eugenio Scalfari, der dies in der Zeitung „La Repubblica“ geschrieben hatte. Scalfari hatte vor einigen Wochen den Papst im Vatikan getroffen und daraus ein Interview geschrieben. Das Argument Scalfaris ist, dass Franziskus in der Apostolischen Exhortation „Evangelii Gaudium“ „von der Abschaffung der Sünde“ spreche. „Wer hingegen den Papst täglich verfolgt, weiß, dass der Heilige Vater immer wieder von Sünde und Sünder spricht, aber auch von Vergebung und Versöhnung“, so Lombardi. (rv/asca 31.12.2013)