Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Kirche - im Gespräch mit der Welt

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die duodevicesimo mensis Iunii anni bismillesimi tredecimi


E Civitate Vaticana. Archiespisopus Müller: Cura pastoralis enixius praestanda est
Praefectus Congregationis de Doctrina Fidei confirmavit fideles, qui post divortium novas iniissent nuptias, ad Sanctam Communionem non admitti posse. In quadam commentatione in diurnis vulgo „Tagespost“ nuncupatis edita Archiepsicopus Gerhardus Ludowico Müller scripsit indissolubilitatem omnis matrimonii valide et sacramentaliter contracti „divinam normam“ esse, de qua Ecclesia non decernere posset. „In mundo“, inquit, „saeculari forma induto“ haec doctrina „saepe non comprehenditur“, cui autem magisterium non obvenire posse „ad inevitabilia, quae putantur, accommodando“, ut Archiepiscopus Müller in textu die Saturni in lucem edito expressit. Contra ea pristinus Episcopus Ratisbonensis proposuit, ut Ecclesia eos, quorum intererst, cura pastorali enixius afficiat.

De prima congressione Papae et Primatis Anglicorum
“Non es hospes neque externus, sed concivis Sanctorum et domesticus Dei.“ Haec proferendo verba Summus Pontifex Franciscus Primatem Anglicorum, Iustinum Welby nomine, Veneris die in Civitate Vaticana admisit. Papa dixit historiam mutuarum Ecclesiarum necessitudinum „longam“, „implicatam“ et „momentorum acerborum non expertem esse“. Ultimis autem deceniis coniunctiones perfectae sunt. De quibus Franciscus se spe affici expressit fore, ut Catholici et Anglici in societate fortius testimonium coniunctim perhiberent, puta de quaestionibus ad vitam tuendam, ad familiam et ad iustitiam socialem fovendam quod attineret. Primas quoque Anglicorum se velle expressit in rebus oecumenicis mutuam praestare operam. Quamvis discrimen non neglegendum esset, ut dixit, „tamen finis satis magnus est, ut nisus, qui in hoc itinere suscipiuntur, probentur“.

Ex Helvetia/ E Civitate Vaticana: De colloquiis in sede Congregationis de Doctrina Fidei habendis
Episcopi Basileae, Curiae et Gallopolis die primo mensis Iulii in sede Congregationis de Doctrina Fidei de inceptis, quae vocant, parochorum colloquentur. Hoc Conferentia Episoporum Helveticorum Mercurii die notum fecerunt. Colloquia cum eis, qui incepta parochorum subsignavissent, in tribus dioecesibus Basiliensi, Curiensi et Gallopolitanae quosdam progressus adepta esse. Episcopi trium dioecesium in Urbe cum Praefecto Congregationis, Archiepiscopo Gerhardo Müller, de quaestionibus in colloquiis tractatis colloquentur. Hoc colloquium cum Archiepiscopo Müller habendum iam dudum propositum esse Conferentia Episcoporum notum fecit. Primus dies iam prius constitutus electionis novi Papae causa exiit.


Übersetzung:


18. Juni 2013


Erzbischof Müller: Intensivere pastorale Sorge
Der Präfekt der Glaubenskongregation hat die Nichtzulassung für wiederverheiratete Geschiedene zur Kommunion bekräftigt. In einem Beitrag für die „Tagespost“ schreibt Erzbischof Gerhard Ludwig Müller, dass die Unauflöslichkeit jeder gültig und sakramental geschlossenen Ehe eine „göttliche Norm“ sei, worüber die Kirche nicht verfügen könne. „In einer säkularisierten Umwelt“, so Müller, stoße eine solche Lehre „häufig auf Unverständnis“, worauf die lehramtliche Antwort aber nicht eine „pragmatische Anpassung an das vermeintlich Unausweichliche“ sein könne, so Müller in der Samstagsausgabe. Hingegen schlägt der ehemalige Bischof von Regensburg eine intensivere pastorale Zuwendung der Kirche zu den Betroffenen vor. (tagespost/kna 15.6.2013)

Erste Begegnung zwischen Papst und Anglikanerprimas
„Sie sind kein Gast und kein Fremder, sondern Mitbürger der Heiligen und Hausgenossen Gottes.“ Mit diesen Worten empfing Papst Franziskus den anglikanischen Primas Justin Welby an diesem Freitag im Vatikan. Die Geschichte der Beziehungen beider Kirchen sei „lang“, „komplex“ und „nicht frei von schmerzlichen Momenten“, so der Papst. In den letzten Jahrzehnten habe es aber eine Annäherung gegeben. Franziskus gab hier seiner Hoffnung Ausdruck, dass Katholiken und Anglikaner noch stärker ein gemeinsames Zeugnis in der Gesellschaft ablegen – etwa bei Fragen des Lebensschutzes, der Familie und im Einsatz für die soziale Gerechtigkeit. Auch der anglikanische Primas hob den Willen zur ökumenischen Zusammenarbeit hervor. Zwar dürften die Unterschiede zwischen Anglikanern und Katholiken nicht übersehen werden, so Welby: „Aber unser Ziel ist groß genug, um die Anstrengungen auf dieser Reise zu rechtfertigen.“ (rv 14.6.2013)

Schweiz/Vatikan: Gespräche in der Glaubenskongregation
Die Bischöfe aus Basel, Chur und St. Gallen werden am 1. Juli bei der Glaubenskongregation über die so genannte Pfarrei-Initiative sprechen. Das teilte die Schweizer Bischofskonferenz an diesem Mittwoch mit. Der Gesprächsprozess mit den Unterzeichnern der Pfarrei-Initiative sei in den drei hauptbetroffenen Bistümern Basel, Chur und St. Gallen fortgeschritten, so die Mitteilung. Die Bischöfe der drei Bistümer werden sich in Rom mit dem Präfekt der römischen Kongregation für die Glaubenslehre, Erzbischof Gerhard Müller, über die im Gesprächsprozess angesprochenen Fragen austauschen. Das Gespräch mit Erzbischof Müller sei schon länger geplant gewesen, so die Bischofskonferenz. Ein erster Termin wurde wegen der Wahl des neuen Papstes hinfällig. (rv 12.6.2013)