Artikel lesen Zum Menü

Social Networks:

RSS:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:

Dossiers \ Nuntii latini

Nuntii Latini

- EPA

12/09/2017 16:31

Die duodecima mensis Septembris anno bismillesimo decimo septimo

De competentia Conferentiis Episcoporum ad libros liturgicos spectante concessa
Franciscus Summus Pontifex quodam textu legislativo, in Litteris namque Apostolicis motu proprio datis, die Saturni in lucem edito aliquibus canonibus iuris canonici derogavit, qui ad Sacram Liturgiam et libros liturgicos in singulis linguis et culturis accommodanda pertinet, quo contentiones inter ritum universalem et inculturationem diversorum locorum melius definire in animo habet. Liturgiam esse vocem Ecclesiae, quae et ad comprehensionem fidelium et ad unitatem Ecclesiae spectaret. Textus Papae verbis “Magnum prinicipium” inscriptus est et ad normam Concilii Vaticani Concilii pertinet, ut precatio liturgica comprehendi debeat. Libros liturgicos ad fidelium captum accommondandos esse Papa confirmavit.

Papa in Columbia ad reconciliationem adhortatus est
Papam in Columbia post bellum civile decennia gessum ad reconciliatonem adhortatum esse expectari potuit. Sed in quadam celebratione Sanctae Missae in oppido Villavicentiensi media in hac in regione sito habita Veneris die plus fecit: ad iniustitiam ex structuris fluentem regionis amovendam excitavit, de iustitia falsa praemonuit et populum columbianum ad reconscilationem adhortatus est, etiam ad eam, quae ad rerum naturam pertinet, obiter mentem patriarchalem amoremque patriae immodicum exprobrans.

Übersetzung:

12. September 2017

Liturgische Bücher: Mehr Kompetenz für Bischofskonferenzen
Papst Franziskus hat in einem an diesem Samstag veröffentlichten Rechtstext -– einen Motu Proprio -– einige Passagen des Kirchenrechts geändert, welche sich auf die Anpassung von Liturgie und liturgischen Büchern in die einzelnen Sprachen und Kulturen beziehen. Damit will der Papst das Spannungsfeld zwischen universellem Ritus und Inkulturation vor Ort neu bestimmen. Die Liturgie sei „Stimme der Kirche“, es gehe um das Verstehen der Gläubigen und um die Einheit der Liturgie. Der Papsttext trägt den Titel „Das wichtige Prinzip“ und bezieht sich auf die Überzeugung des Zweiten Vatikanischen Konzils, dass das liturgische Gebet verstehbar sein muss. Das liturgische Beten müsse „an das Verstehen der Gläubigen“ angepasst sein, bestätigt der Papst. (rv 9.9.2017)

Papst wirbt in Kolumbien für Versöhnung
Dass der Papst in Kolumbien nach einem jahrzehntelangen Bürgerkrieg zur Versöhnung aufruft, konnte man erwarten. Aber bei einer Messfeier in Villavicencio im Landesinnern hat Franziskus an diesem Freitag noch mehr getan: Er hat auch zur Beseitigung „struktureller Ungerechtigkeiten“ im Land aufgerufen, hat vor einer „Pseudogerechtigkeit“ gewarnt und zur Versöhnung der Kolumbianer auch mit der Natur aufgerufen – und er hat in einem Nebensatz „patriarchalische und chauvinistische Haltungen“ gegeißelt. (rv 8.9.2017)

12/09/2017 16:31