Artikel lesen Zum Menü

Social Networks:

RSS:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:

Dossiers \ Nuntii latini

Nuntii Latini

- ANSA

03/02/2015 15:53

Die tertio mensis Februarii anni bismillesimi decimi quinti

 

Summus Pontifex Sergio Mattarella gratulatus est
Franciscus Papa praesidi novo rei publicae Italicae, Sergio Mattarella nomine, gratulatus est. In quodam telegrammate ad novum caput recenter electum proximae Civitatis Franciscus Papa misso votum expressit eum officium auctoritate instructum ad unitatem et concordiam regionis fovendas exercere posse. Mattaralla quarto suffragio electionis praesidis peracto partem suffragiorum absolute maiorem obtinuerat. Sicilus ille annos septuaginta tres natus, sinister democraticus christianus, olim administer publicae defensioni praepositus et nunc iudex summae rei publicae consilii, candidatus, qui a praeside administorum, Matteo Renzi nomine, optatus erat, putabatur.

Papa pro Iraquia et Syria rogavit
Franciscus Papa vehementer denuo commotus de rerum adiunctis in Iraquia et Syria locutus est. Dum Antiquarum Ecclesiarum Orientalium praesules Veneris die alloquitur expresse dixit se negotiationes, non arma expectare. Summus Pontifex tempore autumnale anni bismillesimi decimi tertii diem ieunationis et orationis pro Medio Oriente instauravit Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis in interventum in Syria peragendum perpendentibus. Saepenumero Papa publice dixit se cogitare profugos in Irquia septentrionali commorantes convenire gravibus autem rationibus, quae ad securitatem pertinuerunt, hoc propositum obstantibus. Franciscus Papa multos ecclesias et communitates christianorum dissociatorum Medii Orientis propter aerumnas ad unitatem cohortatus est.

Franciscus Papa de palliorum traditione mutanda novas constituit normas
Franciscus Romanus Pontifex constituit, ut traditio palliorum mutaretur. In posterum archiepiscopis, dum ritus die festo Santorum Petri et Pauli die undecimo mensis Iunii habendos peragit, pallia non „imponentur“, sed „tradentur“. Ritus ea impondendi deinde in archidioecesibus Nuntio Apostolica eum praesidente et peragente habebitur, ut Guido Marini, Pontificarum Celebrationum Liturgicarum Magister, in quadam epistula ad sedes Nuntiorum Apostolorum missa notum fecit. Quo, inquit, ritu duplice id fieri debere, ut coniunctio archiepiscoporum metropolitanorum cum eorum ecclesiis particularibus fortiter exprimaretur

Übersetzung:

3. Januar 2015

Papst gratuliert Sergio Mattarella
Papst Franziskus hat dem neuen italienischen StaatspräsidentenSergio Mattarella gratuliert. In einem Telegramm an das eben gewählte neue Oberhaupt des Nachbarstaates wünscht Franziskus diesem, dass er sein hohes Amt besonders im Dienst an der Einheit und der Eintracht im Land ausüben könne. Mattarella erhielt an diesem Samstag bei der vierten und entscheidenden Abstimmung im Zug der Präsidentenwahl die absolute Mehrheit der Stimmen. Der 73-jährige Sizilianer, ein linker Christdemokrat, früherer italienischer Verteidigungsminister und derzeit Verfassungsrichter, galt als Wunschkandidat von Ministerpräsident Matteo Renzi. (rv 31.1.2015)

Papstappell für Irak und Syrien
Papst Franziskus hat sich von neuem bestürzt über die Lage im Irak und in Syrien geäußert. Bei einer Begegnung mit altorientalischen Bischöfen an diesem Freitag machte er aber deutlich, dass er weiter auf Verhandlungslösungen setzt und nicht etwa auf militärische. Im Herbst 2013 hatte der Papst einen Tag des Fastens und Betens für den Nahen Osten abgehalten, als die USA ein Eingreifen in Syrien erwogen. Der Papst hat schon mehrfach öffentlich mit dem Gedanken eines eigenen Besuchs bei Flüchtlingen im Nordirak gespielt. Allerdings sprechen dagegen weiter massive Sicherheitsbedenken. Franziskus rief die in viele Kirchen und Gemeinschaften zersplitterten Christen im Nahen Osten angesichts der Drangsale zur Einigkeit auf. (rv 30.1.2015)

Franziskus verfügt Neuerung bei Überreichung der Pallien
Papst Franziskus hat eine Änderung bei der Verleihung der Pallien verfügt. In Zukunft wird er den neuen Erzbischöfen bei der Zeremonie zu Peter und Paul am 29. Juni im Vatikan die Wollstolen nicht „auferlegen“, sondern „überreichen“. Der Akt der „Auferlegung“ findet anschließend in den Erzdiözesen selbst statt und wird vom jeweiligen Apostolischen Nuntius durchgeführt. Dies hat der päpstliche Zeremonienmeister Guido Marini in einem Brief an alle Nuntiaturen bekannt gegeben. Durch diese Zweiteilung soll die Beziehung der Metropolitan-Erzbischöfe mit ihren Ortskirchen stärker zum Tragen kommen, erläuterte Marini im Gespräch mit Radio Vatikan. (rv 29.1.2015)

03/02/2015 15:53