Die decimo
quinto mensis Iulii anni bismillesimi quarti decimi
Cohors Helvetica
ad Poloniam sacram expeditionem fecit Cohors Helvetica peregrinationis causa
ad Poloniam iter fecerunt. Ab hebdomada proxima milites in coetibus certa ratione
dispositi in patriam Summi Pontificis Ioannis Pauli II nuper canonizati iter fecerunt.
Quotannis tempore aestivo Cohors Helvetica saram expeditionem ad quemdam locum magni
momenti facit. Cum omnes milites manus, quae circa centum decem virorum comprehendit,
eo tempore non peregrinationis causa iter facere possent, in tres coetus divisi sunt.
Iter ad Poloniam ad Diem Dominicam usque protractum est sanctuarium Marianum, quod
vulgo „Tschenstochau“ vocatur, et domum natalem Caroli Wojtyla comprehendens. Mulites
quoque pristinum campum captivis custodiendis loci, qui vulgo „Auschwitz“ appellatur,
adierunt.
Cardinalis Pell: Finis aevi scandalorum Praefectus novi
Secretariatus de Rebus Oeconomicis, Georgius Cardinalis Pell, diurnariis die Mercurii
consilia de rebus instaurandis proposuit. Pristinus archiepiscopus Sydneiensis explicuit
hoc primum suum, sed non ultimum esse conventum diurnariis edocendis in Civitate Vaticana
habitum: „Studebimus, ut certis temporibus explicemus, quid faciamus! Quo diligentiora
sunt nuntia, quae dantur, eo minus spatii manet, ut cogitationes coniectionesque evitentur.
Simul ut ergo notum faciendum fuerit nos quasdam progressiones graves fecisse, palam
id communicabo.
Papa cum abusu afflictis collocutus est Papa … tres
horas aliquos, qui abusibus a clericis patratis afflicti erant, auscultavit. Sex afflicti,
qui a Sean Cardinali O´Malley, qui Commissioni Sedis Apostolicae de abusu liberorum
unitatem agendi provideret, ad conventum invitati erant, ad quos duo Theodisci pertinebant.
Fuit primus Romani Pontificis cum afflictis abusibus a clericis patratis conventus.
Qui in Civitatem Vaticanam vocati Missae matutinae Summi Pontificis interfuerunt.
Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, notum fecit eos “animis commotos et
gratos esse, quod cum Papa sic uberius locuti essent”. Franciscum colloquiis longis
finitis defatigatum et animo percussum esse visum ei esse Lombardi addidit.
Übersetzung:
15.
Juli 2014
Schweizergarde nach Polen Die Schweizergarde pilgert
nach Polen. Seit letzter Woche reisen die Gardisten in drei Gruppen gestaffelt in
das Herkunftsland des vor kurzem heiliggesprochenen Papstes Johannes Paul II. Jedes
Jahr im Sommer organisiert die Päpstliche Schweizergarde eine Pilgerreise zu einem
kirchlich relevanten Ort. Da nicht alle Gardisten der rund 110 Mann starken Truppe
gleichzeitig reisen können, teilen sie sich in drei Gruppen ein. Die Reise nach Polen
dauert bis Sonntag und umfasst den Marienwallfahrtsort Tschenstochau und das Geburtshaus
von Karol Wojtyla. Die Gardisten besuchen aber auch das Ex-Konzentrationslager Auschwitz.
(pm 10.7.2014)
Kardinal Pell: Abschied von der Ära der Skandale Der
Präfekt des neuen vatikanischen Wirtschaftssekretariats, Kardinal George Pell, stellte
die Reformpläne am Mittwoch der Presse vor. Der frühere Erzbischof von Sydney machte
dabei klar, dass das seine erste, aber sicher nicht letzte Pressekonferenz im Vatikan
sei: „Wir werden uns darum bemühen, regelmäßig zu erklären, was wir tun! Je akkurater
die Informationen sind, die man gibt, desto weniger Raum bleibt für Phantasie und
Spekulation. Sobald wir also substantielle Fortschritte zu vermelden haben, werden
wir das öffentlich machen.“(rv 9.7.2014)
Papst trifft Missbrauchsopfer
im Vatikan Papst Franziskus hat … drei Stunden lang Opfern von Missbrauch durch
Kleriker zugehört. Sechs Personen waren von Kardinal Sean O´Malley, dem Koordinator
der Vatikan-Kommission über Kindesmissbrauch, zu dem Treffen eingeladen worden, darunter
zwei aus Deutschland. Es war die erste Begegnung des Papstes mit Missbrauchsopfern;
Benedikt XVI. war in seinem Pontifikat mehrfach mit Opfern zusammengetroffen. Die
in den Vatikan Eingeladenen nahmen an der Morgenmesse mit dem Papst teil; Vatikansprecher
Federico Lombardi teilte mit, sie seien „emotional berührt und voller Dankbarkeit
gewesen für die Möglichkeit, mit dem Papst so ausführlich sprechen zu können“. Franziskus
habe nach den langen Begegnungen erschöpft und erschüttert auf ihn gewirkt, sagte
Lombardi. (rv 7.7.2014)