Die primo mensis
Aprilis anni bismillesimi quarti decimi
Confessarii nec iudices nec
amici Summus Pontifex, antequam liturgiam poenitentialem Veneris die celebravit,
eos, qui conventui de sacramento reconciliationis, qui quotannis a Ponitentiaria Apostolica
instituitur, intererant, admiserat. Papa in allocutione sua in luce posuit bonum confessarium
nec iudicem nec amicum esse. „Cor sacerdotis“, inquit, „cor est, quod pariter dolere
potest, sed non animi mollitia aut sola animi motibus, sed intima Domini misericordia!“
Confessarios vocatos esse, ut semper „viros Spiritus Sancti“ esse. Quod iam testimonium
faciebus confessariorum vocibusque eorum cognosci posse. Papa inculcavit sacerdotem,
cum medicus esset, sanare, cum iudex, absolvere debere.
Obama a Francisco
Papa admissus est. Duo convenerunt, in quibus spes ponitur Praeses Civitatum
Unitarum Americae Septentrionalis, Barack Obama nomine, Iovis die primum Summum Pontificem
Franciscum in Civitate Vaticana convenit eum quoque ad Civitates Unitas Amerciae Septenbrionalis
visitandas invitans. Sedes Apostolica notum fecit eos in colloquio cum sinceritate
habito de argumentis ad praesentia et omnes gentes pertinentibus locutos esse. Papa
et Praeses de iuribus hominum observandis et pace componenda in plagis totius orbis
terrarum, quae gravibus difficultatibus afflictantur, sermocinatos esse. Ad necessitudines
inter Ecclesiam et civitas in Civitatibus Unitatis Americae Septentrionalis intercedentes
quod attinet, maxime de libertate religiosa et eis reformandis, quae ad emigrationes
spectant, eos locutos esse. Postremo ambo confirmaverunt se coniunctim in hominum
nudinationem omni studio incubituros esse.
Papa multis admissis dixit:
„Episcopus communitati ministrat“ Episcopus, presbyter aut diaconus, qui gregem
suum amore non ducit, non proficit. Hoc Summus Pontifex Franciscus die Mercurii admissis
in area Petrina alloquendi precandi causa multis dixit. De septem sacramentis in catechesi
instruens tum de ordinatione locutus est. Quam tribus gradibus episcopi, presbyteri
et diaconi inter se differentibus sacrementum esse, quo is, cui quoddam officium,
quod Iesus apostolis commisisset, exercendum traderetur, habilis redderetur. „Hoc
sub respectu“, inquit, „viri electi et gratia sacramenti aucti Christum in mundo repraesentant
et vice eius operantur.“ Quod id vitae ordinatorum significaret, Papa tribus elementis
summatim collegit: ministerium, amor Ecclesiae et precatio.
Übersetzung:
1.
April 2014
Beichtväter: Weder Richter noch Freund Vor der Buß-Liturgie
am Freitag empfing der Papst die Teilnehmer einer Tagung über die Beichte, welche
die Apostolische Pönitentierie jährlich veranstaltet. Ein guter Beichtvater ist weder
Richter noch Freund, betonte der Papst in seiner Ansprache. „Das Herz des
Priesters ist ein Herz, das mitfühlen kann, nicht aus Gefühlsduselei oder bloßer Emotion,
sondern aufgrund der inneren Barmherzigkeit des Herrn!“, so der Papst. Beichtväter
seien dazu gerufen, immer „Männer des Heiligen Geistes“ zu sein. Dieses Zeugnis ließe
sich bereits im Gesicht und an der Stimme des Beichtvaters ablesen. Wenn der Priester
Arzt sei, müsste er heilen, wenn er Richter sei, freisprechen, betonte der Papst.
(rv 29.3.2014)
Obama bei Franziskus: Treffen zweier Hoffnungsträger US-Präsident
Barack Obama ist am Donnerstag im Vatikan zum ersten Mal mit Papst Franziskus zusammengetroffen.
Er lud das Kirchenoberhaupt dabei in die Vereinigten Staaten ein. Die herzliche Unterredung
konzentrierte sich auf aktuelle, internationale Themen, bestätigt ein Kommuniqué des
Vatikans. Papst und Präsident sprachen über die Einhaltung der Menschenrechte und
Friedensfindung in Krisenzonen weltweit. In Bezug auf die Beziehung zwischen Kirche
und Staat in den USA standen die Themen Religionsfreiheit und Einwanderungsreform
im Mittelpunkt. Schließlich bekräftigten beide ihren gemeinsamen Einsatz gegen Menschenhandel.
(rv 27.3.2014)
Generalaudienz: „Ein Bischof dient seiner Gemeinde“ Ein
Bischof, Priester oder Diakon, der seine Herde nicht mit Liebe führt, ist nicht hilfreich.
Das hat Papst Franziskus an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz auf dem Petersplatz
gesagt. In seiner Katechesenreihe zu den sieben Sakramenten ging es diesmal um die
Weihe. Diese sei in ihren drei Graden Bischof, Priester und Diakon das Sakrament,
das zur Ausübung des Amtes befähige, welches Jesus den Aposteln anvertraut habe. „In
diesem Sinn tragen die ausgewählten und geweihten Männer die Gegenwart und das Wirken
Christi in der Welt fort“, sagte Franziskus. Was das für das Leben des Geweihten bedeutet,
fasste der Papst in drei Punkten zusammen: Dienst, Liebe zur Kirche und Gebet. (rv
26.3.2014)