HomeRadio Vatikan
foto testata   
Andere Sprachen  

Home >  Kirche  > Artikel von 2014-01-28 16:44:24
A+ A- Drucken



Nuntii Latini



NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



Die duodetrecesimo mensis Ianuarii anni bismillesimi quarti decimi

Papa Franciscus: Plus onerum munerumque mulieribus
Magnum mulieris pro familia momentum Summus Pontifex Saturni die confirmavit. Eodem tempore adhortatus est, ut mulieribus plus onerum munerumque aliis quoque in campis attribueretur. … Praeteritis annis numerum mulierum, quae onera et munera suscepissent, vale crevisse Papa addidit. Praeterea Summus Pontifex nuntium Diei Pacis Universalis anno milesimo nogentesimo nonagesimo quinto celebratae, cui ratio ductrix sonavit: „Mulier: educatrix ad pacem fovendam“, in memoriam revocavit. Se ipsum in documento pontificio, cui titulus est „Evangelii Gaudium“, clare explicavisse „spatia, in quibus mulieres in Ecclesia opera praestantes adessent, amplificanda esse“.

Papa Auditoribus dixit: „Estote misericordes“
Summus Pontifex Franciscus plus misericordiae in canonicis processibus matrimonialibus poposcit. „Laborantes nolite oblivisci vos esse pastores“ dixit Veneris die Auditoribus Romanae Rotae, tribunalis, quod secundum locum in Ecclesia Catholica obtinet. Iuris Canonici peritum fidelibus ministrare Papa recoluit. Ius Canonicum et curam animarum inter se non adversa esse.

Praeses Papam invitavit, ut Galliam adiret
Summus Pontifex Franciscus matutino tempore diei Veneris Praesidem Gallicum, Franciscum Hollande nomine, recepit. Ambo primum convenerunt. Cum collocuti sunt, de familia et vita tuenda sermo erat, de quibus opiniones Ecclesiae et regiminis Lutetiae Parisiorum dehiscunt. Hollande Sedem Apostolicam cohortatus est, ut in pacem in Syria fovendam incumberet, et se Franciscum, ut Galliam adiret, invitavisse notum ipse fecit.


Übersetzung:

28. Januar 2014

Papst Franziskus: Mehr Verantwortung für Frauen
Die große Bedeutung der Frau für die Familie hat Papst Franziskus an diesem Samstag betont. Gleichzeitig warb er auch für mehr Verantwortung der Frauen in anderen Bereichen. … Die Verantwortung für Frauen sei in den vergangenen Jahren stark gestiegen, so der Papst. Zudem erinnerte der Papst an die Botschaft zum Weltfriedenstag 1995 unter dem Motto „Die Frau: Erzieherin zum Frieden“. Er selbst habe in Evangelii Gaudium klar geäußert, dass „die Räume für eine wirksamere weibliche Gegenwart in der Kirche noch erweitert werden“ müssten (EG, 25.01.2014).

Papst an Eherichter: „Seid barmherziger“
Papst Franziskus hat mehr Barmherzigkeit in kirchlichen Ehenichtigkeitsverfahren gefordert. „Vergesst bei eurer Arbeit nicht, dass ihr Hirten seid“, sagte er am Freitag vor Kirchenrichtern der römischen Rota, dem zweithöchsten Gericht der katholischen Kirche. Ein Kirchenrichter stehe im Dienst der Gläubigen, betonte der Papst; Kirchenrecht und Seelsorge bildeten keinen Gegensatz. (rv 24.1.2014)

Präsident lädt Papst nach Frankreich ein
Papst Franziskus hat am Freitagmorgen den französischen Präsidenten François Hollande empfangen. Es war das erste Treffen zwischen den beiden. Bei dem Gespräch ging es unter anderem um Familie und Lebensschutz – zwei Themen, bei denen die Positionen der Kirche und der Pariser Regierung auseinanderklaffen. Hollande ermunterte den Vatikan außerdem zu noch mehr Engagement für einen Frieden in Syrien und lud Franziskus nach eigenen Angaben zu einem Besuch nach Frankreich ein. (rv 24.1.2014)


Teile




Über uns Programmschema Kontakt Freunde von RV RV-Freunde: Downloads Links Andere Sprachen Heiliger Stuhl Vatikanstadt Liturgische Feiern des Papstes
All the contents on this site are copyrighted ©. Webmaster / Credits / Rechtliche Hinweise / Werben auf Radio Vatikan