HomeRadio Vatikan
foto testata   
Andere Sprachen  

Home >  Kirche  > Artikel von 2013-07-16 16:38:26
A+ A- Drucken



Nuntii Latini



NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die decimo sexto mensis Iulii anni bismillesimi tredecimi

E Civitate Vaticana: Codex poenalis Civitatis Vaticanae reformatus est
Die Iovis in Civitate Vaticana reformatio profunda Codicis poenalis Civitatis Vaticanae publice nota facta est. Praeses tribunalis Civitatis Vaticanae, Ioseph Dalle Torre nomine, diurnariis explicavit hac instauratione Sedem Apostolicam eius ius normis omnium gentium, praesertim conventionibus internationalibus assimilavisse. Quod ius a Sancta Sede ut subiecto iuris gentium subsignatione munitum est et huic tempori accomodatum in iuris dicendi munere in Civitate Vaticana exercendo adhibebitur, quod inter alia ad conventiones de iuribus liberorum anni milesimi nongentesimi octogesimi noni spectat. Praeterea de commendationibus comitatus peritorum “Moneyval” de normis legum poenalium omnium gentium ad impediendum, quominus percuniam male partam collocetur, in codice poenali conficiendo ratio habita est.
E Civitate Vaticana/Bonaeropoli: Simulacrum iconicum Papae ablatum est
Papa Franciscus quoddam simulacum iconicum in ecclesia cathedrali Bonaerensi collocatum, quo ipse fingitur, auferri iussit. Sedes Catholica Nuntiis Divulgandis (vulgo „Catholic News Service“) notum fecit Domnum Apostolicum Franciscum simulacrum auferri iussisse, cum de hoc certior factus esset. Simulacrum Summi Pontificis iam duobus hebdomadis ante in horto ecclesiae cathedralis collocatum a multis, qui relaxationis causa ad tempus Bonaeropolem petunt, admiratione adspicitur.
Secretarius a Secretis Ioannis XXIII: „Benficiorum auctor hominum”
Nemini inopinatum improvisumque accidit, ut Summus Pontifex Ioannes Paulus II mox inter sanctos annumeretur. Pauci autem sperabant causam beati Summi Pontificis Ioannes XXIII mox absolutum iri. In oppido natali Angeli Roncalli, Sub Monte nomine in Lombarda Italica sito, hoc nuntio gaudium magnum ortum est, postquam auditum est. Hoc in loculo omnes campanae sonaverunt, cui nomen civis eius praeclarissimi datum est, postquam notum factum est Papam Franciscum Veneris die praeterito decreto suffragium membrorum Congregationis de Causis Sanctorum approbavisse. Secretarius ille a Secretis Ioannis XXIII, L. Franciscus Capovilla nomine, valde se commotum ostendit, dum in Statione Radiophonica Vaticana interrogatur.

Übersetzung:

16. Juli 2013
Vatikanisches Strafgesetzbuch reformiert
An diesem Donnerstag wurde im Vatikan eine weitreichende Reform des vatikanischen Strafgesetzbuches vorgestellt. Mit der Reform, so erklärte der Präsident des vatikanischen Gerichtshofes Giuseppe Dalla Torre vor Journalisten, gleiche der Heilige Stuhl seine Gesetzgebung an herrschende internationale Standards und insbesondere an internationale Konventionen an. Diese wurden vom Heiligen Stuhl als Völkerrechtssubjekt unterschrieben und werden mit der aktuellen Reform nun auch normativ in die vatikanische Rechtssprechung eingepflegt. Betroffen sind unter anderem die Konvention zu Kinderrechten von 1989, die vom Vatikan unterzeichnet wurde und nun in strafbare Delikte wie etwa sexuelle Gewalt umgesetzt wurden. Außerdem wurden Empfehlungen des Expertenkomitees Moneyval zur Angleichung an internationale strafgesetzliche Standards bei der Geldwäschebekämpfung eingearbeitet. (rv 11.7.2013)
Vatikan/Buenos Aires: Lebensgroße Statue des Papstes wurde entfernt
Papst Franziskus hat eine lebensgroße Statue seiner Person in der Kathedrale in Buenos Aires entfernen lassen. Laut dem Catholic News Service habe Franziskus die Entfernung sofort angeordnet, nachdem er davon erfahren habe. Die Statue des Papstes wurde schon vor zwei Wochen im Garten der Kathedrale aufgestellt und wird seitdem von zahlreichen Touristen besucht. (cns 11.7.2013)
Privatsekretär von Johannes XXIII.: „Ein Wohltäter der Menschheit“
Dass Papst Johannes Paul II. bald heiliggesprochen werden könnte, hat niemanden wirklich überrascht. Dass aber auch das Verfahren des seligen Papstes Johannes XXIII. bald abgeschlossen sein könnte, erwarteten wenige. In Angelo Roncallis Heimatort Sotto il Monte in der italienischen Lombardei hat diese Nachricht große Freude ausgelöst. Alle Glocken läuteten in dem kleinen Ort, der sich nach seinem bekanntesten Mitbürger benannt hat, nachdem bekannt wurde, dass Papst Franziskus am vergangenen Freitag per Dekret die Abstimmung der Mitglieder der Heiligsprechungskongregation approbiert hatte. Der langjährige Privatsekretär von Johannes XXIII., Loris Francesco Capovilla, zeigt sich im Gespräch mit Radio Vatikan über die Entscheidung des Papstes tief gerührt. (rv 10.7.2013)


Teile




Über uns Programmschema Kontakt Freunde von RV RV-Freunde: Downloads Links Andere Sprachen Heiliger Stuhl Vatikanstadt Liturgische Feiern des Papstes
All the contents on this site are copyrighted ©. Webmaster / Credits / Rechtliche Hinweise / Werben auf Radio Vatikan