Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



Die undecimo mensis Martis anni bismillesimi quarti decimi

Papa Concilium Mundanum Ecclesiarum convenit: „Seiunctio non aequo animo ferenda est“
Seiunctio christianorum nullo obloquente aequo animo ferri potest, „tamquam factum historicum, quod non pugnaretur“, ea sit. Hoc Summus Pontifex Franciscus tempore matutino diei Veneris eis, qui ab Concilio Mundano Ecclesiarum in Civitatem Vaticanam missi erant, dixit. Qui Secretario generali Concilii duce, Olav Fykse Tveit nomine, de progressibus dialogi oecumenici locuti sunt. Papa in luce posuit, quam gravis esset hic dialogus. Fykse Tveit a Statione Radiophonica Vaticana interrogatus dixit Papam Franciscum primo eius anno pontificatus oecumensimo impulsus dedisse.

Benedictus XVI.: „Sciebam eum fuisse sanctum“
Papa emeritus Bendictus XVI, dum Summus Pontifex Ioannes Paulus vivit, sciebat hunc esse sanctum. Acta diurnaria „Corriere della Serra“ quaedam argumenta percontationis Benedicti XVI Veneris die publice ediderunt. Diurnarius ille Polonicus, Wlodzimierz Redzioch, Benedictum XVI canonizationis Beati Ioannis Pauli II causa interrogaverat, ut, quod dixisset, in libro suo publicaretur. Rationem praecipuam sanctitatis “fidens animus veritatis” esse explicavit. “Ratione tantummodo consuetudinis eius cum Deo habita intellegi potest studium eius indefessum curae animarum. Fide”, inquit, “eiusque persuasione egit, quae alio modo non explicari possunt.“ Prima percontatio Papae Benedicti fuit, postquam mensis Februarii anno bismillesimo tertio decimo officio suo renuntavit.

Papa: „Cognoscuntne liberi vestri signum crucis?“
„Cognoscuntne liberi vestri signum crucis?“ Hanc quaestionem Summus Pontifex Marcurii die multis precandi alloquendique causa in Area Petriana admissis posuit. Porro Franciscus quaesivit, num ii, qui ad succrescentem hominum aetatem pertinerent, Patrem Nostrum et rosarium Mariale precari possent. Quae signa nostra in societate magis magisque deperire, cum fidei maximi essent momenti, Papa in memoriam revocavit. Signifcatio signi crucis et rosarii Marialis imprimis tempore Quadragesimali interest. Papa in institutione sua catechetica primum de feria cineris loctus erat, qua tempus Quadragesimale inchoavisse denotatur.

Übersetzung:

11. März 2014

Papst trifft Weltkirchenrat: „Trennung nicht hinnehmbar“
Die Trennung der Christen darf nicht einfach akzeptiert werden, „als ob es sich um eine hinnehmbare historische Tatsache” handele. Das sagte Papst Franziskus an diesem Freitagvormittag einer Delegation des Weltkirchenrates (ÖRK) im Vatikan. Unter der Leitung des Generalsekretärs des ÖRK, Olav Fykse Tveit, sprach die Delegation aus Genf über die Entwicklung der ökumenischen Gespräche. Der Papst betonte, wie wichtig dieser Dialog sei. Papst Franziskus habe in seinem ersten Pontifikatsjahr der Ökumene neue Impulse geben, sagt Fykse Tveit gegenüber Radio Vatikan.
(rv 7.3.2014)

Benedikt XVI.: „Ich wusste dass er ein Heiliger war“
Der emeritierte Papst Benedikt XVI. wusste schon zu Lebzeiten von Papst Johannes Paul II., dass dieser ein Heiliger sei. Auszüge aus dem Interview mit Benedikt XVI. veröffentlichte der „Corriere della Sera“ am Freitag. Der polnische Journalist Wlodzimierz Redzioch hatte Benedikt XVI. für sein Buch anlässlich der Heiligsprechung des seligen Johannes Pauls II. interviewt. Als Hauptkriterium der Heiligkeit nannte er seinen „Mut zur Wahrheit“. „Nur mit seiner Beziehung zu Gott kann man seinen unermüdlichen pastoralen Einsatz verstehen. Er hat aus dem Glauben heraus und aufgrund seiner Überzeugung gehandelt, die man sich anders nicht erklären kann“, so der emeritierte Papst. Es ist das erste Interview von Papst Benedikt XVI. seit seinem Rücktritt im Februar 2013. (kan 7.3.2014)

Papst: „Kennen eure Kinder das Kreuzzeichen?“
„Kennen eure Kinder und Enkelkinder das Kreuzzeichen?“ Diese Frage stellte der Papst am Mittwoch bei der Generalaudienz auf dem Petersplatz. Und weiter fragte sich Franziskus, ob die junge Generation auch das Vaterunser und den Rosenkranz beten könnten. Diese Zeichen gingen in unserer Gesellschaft immer mehr verloren, obwohl sie für den Glauben sehr wichtig seien, so der Papst. Die Bedeutung des Kreuzzeichens oder des Rosenkranzes sei insbesondere in der Fastenzeit wichtig. In seiner Katechese ging der Papst zuerst auf den Aschermittwoch ein, der den Beginn der Fastenzeit markiert. (rv 5.3.2014)