NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die decimo
quarto mensis Ianuarii anni bismillesimi quarti decimi
Franciscus
(rei publicae praeses) et Franciscum (Papam) convenit Non dubium est, quin
rei publicae moderatores regionum partis occidentis de more Papam loquendi causa Urbem
adeant. Peculiaris autem attentio nunc ad iter Francisci Hollande, rei publicae Gallicae
praesidis in Civitatem Vaticanam directa est. Nam rei publicae Gallicae praesidi iter
ad Urbem haud facile est, et maxime huic ipsi praesdi: Hollande, utpote socialista,
religiones, praesertim religionem catholicam, aspernatur respuitque. Ordinem saecularem
suo modo intellegendo atque matrimonium quod dicunt homosexuale introducendo Ecclesiam
Catholicam Galliae fortiter irritavit.
„Benignitas et affabilitas“ Commendavit
Papa Franciscus Honoratis viris Summo Pontifici Astantibus (Italice: Gentiluonimi
di Sua Santità, Theodisce: „Ehrenmänner seiner Heiligkeit“), quos Veneris die admiserat,
benignitatem et affabilitatem. Hospitibus Civitatis Vaticanae primam eos ostentare
Domus Pontificalis speciem Papa explicavit. Eorum habitu fidem, non „mentem saecularem“
repercutiendam esse. Honorati viri Summo Pontifici Astantes ad Domum quae vocatur
Pontificalem pertinent, id est ad familiares Summi Pontificis. Illi quoque cura est
de celebrationibus liturgicis Summi Pontificis. Papa cum quosdam colloquendi causa
admittit, hospes a Honoratis viris Summo Pontifici Astantibus ad sedes aut ad oecum
hominibus admittendis ducuntur. Papa aliquos private alloquente sollicitudine socios
legatorum prosequuntur. Cum munus interactis temporibus nemini reservatum sit nisi
viris nobilibus, nostra quoque aetate catholici ad statum civilem pertinentes, qui
bene meriti sunt, gradum „honorati Summo Pontifici Astantis“ (vulgo: gentiluomo) assequi
possunt.
Papa multis admissis dixit: „Baptisma fons vitae“ Summus
Pontifex multis Mercurii die alloquendi causa admissis novum seriem de sacramentis
coepit. Baptisma, cum „initiatio christiana“ esset, „plus quam rem formalem“ esse
Franziscus recoluit: „Baptismate“, inquit, „in fontem, quae numquam exhaustiri potest,
vitae immergimur, in mortem Iesu et resurrectionem Christi. Hoc est opus amoris maximus
rerum gestarum.“ Baptismate aliquem ad veniam dandam et amorem praestandum aptum reddi,
quo christiani „novam afferent spem“.
Übersetzung:
14. Januar 2014
Francois
(der Präsident) trifft Francesco (den Papst) Eigentlich ist es Routine, dass
Staatschefs aus westlichen Ländern auch einmal zur Audienz beim Papst nach Rom kommen.
Aber dass jetzt auch der französische Präsident Francois Hollande in den Vatikan zu
Franziskus reist, hat aufhorchen lassen. Denn für einen französischen Präsidenten
ist der Gang nach Rom ein Drahtseilakt. Und erst recht für diesen Präsidenten: Der
Sozialist Hollande ist den Religionen und speziell dem Katholizismus gegenüber ausgesprochen
skeptisch; mit seinem Verständnis von Laizität und mit der Einführung der gleichgeschlechtlichen
Ehe hat er die katholische Kirche in Frankreich nachhaltig verärgert. (rv 10.1.2014)
„Freundlichkeit
und Herzlichkeit“ „Freundlichkeit und Herzlichkeit“ hat Papst Franziskus den
sogenannten „Gentiluomini di Sua Santità“, zu Deutsch „Ehrenmänner Seiner Heiligkeit“,
empfohlen. Er empfing sie an diesem Freitag im Vatikan. Sie vermittelten den Gästen
des Vatikans die ersten Eindrücke des Päpstlichen Hauses, so der Papst. Ihre Haltung
solle den Glauben widerspiegeln und nicht die „Weltlichkeit“. Die „gentiluomini“ gehören
zum sogenannten Päpstlichen Haus, also zum näheren Haushalt des Papstes, der auch
für die nichtliturgischen Zeremonien des Papstes zuständig ist. Bei Audienzen des
Papstes empfangen die „Edelmänner“ die Gäste und begleiten sie zu ihren Plätzen oder
zum Audienzsaal. Während Privataudienzen kümmern sie sich um die wartenden Delegationsmitglieder.
Während das Amt früher allein Adligen vorbehalten war, können heute auch verdiente
bürgerliche Katholiken den Rang eines „gentiluomo“ erhalten. (rv/kann 10.1.2014)
Papst
bei der Generalaudienz: „Die Taufe ist Quelle des Lebens“ Mit der Bedeutung
der Taufe hat der Papst bei der Generalaudienz an diesem Mittwoch eine neue Reihe
über die Sakramenten begonnen. Als „christliche Initiation“ sei die Taufe „mehr als
eine Formsache“, erinnerte Franziskus: „Durch die Taufe werden wir eingetaucht in
die unerschöpfliche Quelle des Lebens, in den Tod Jesu und die Auferstehung Christi.
Das ist der größte Akt der Liebe in der ganzen Geschichte.“ Die Taufe befähige zum
Verzeihen und zur Nächstenliebe, Kraft ihrer würden Christen zu „Trägern neuer Hoffnung“.
(rv 8.1.2014)