Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die vicesimo quarto mensis Decembris anni bismillesimi tredecimi


In Civitate Vaticana duo antistites primum nativitatem Iesu celebrabunt
In Curia Romana saepe auditur Franciscum Papam et Benedictum XVI, successorem eius, quaestionibus theologicis inter se non distingui. Ad consuetudines vero natalicias quod attinet, tres tamen arbores nataliciae inter ambos inventae sint. Septem per annos tempore natalicio interiores partes Domus Apostolicae abietis arbores olebant et consuetudines Bavaricae ibi colebantur. Hoc vero anno tenebris obducuntur, quia nemo ibi habitat. Primum Papa ille emeritus natione Theodiscus festivitatem nativitatis Christi in domo suo novo, quondam monasterio “Mater Ecclesiae” in hortis Vaticanis collocato, celebrabit

Papa omnibus, quos admiserat, dixit: „Deus nobiscum“
Pontifex Maximus Franciscus omnibus die Mercurii admissis primum aliquot verba sermone Theodisco protulit „Frohe Weihnachten“ exoptans. De festo natalicio, quod celebrabitur, admissos allocutus est. Iesum esse „Deum nobiscum“. Hanc sententiam ab hominibus in Area Petriana congregatis iterari iussit. Festum nativitatis Domini significare Deum „in aeternum nobiscum se coniunxisse“. Celebatione, in qua admissos allocutus est, locum habente Papa Franciscus „Lucem pacis“ magna cum caeremonia suscepit, quae quotannis loco nativitatis Iesu accenditur et eo facto in mundum diffunditur.

Papa diem natalem celebravit: Missa cum minstris et domo carentibus celebrata est
Papa Franciscus occasione diei natalis septuagesimi septimi data ministros Domus Sanctae Martae, ubi habitat, ad Missam matutinam celebrandam vocavit. Ambitus singulariter domesticus in inornato oratorio deversorii pietatis causae perigrinatorum perceptus est. Celebrationes verae et propriae diei natalis non propositae erant. Cardinalis Angelus Sodano, Collegii Cardinalicii Decanus, concelebravit. Divinis sacris finitis Archiepiscopus Petrus Parolin Summo Pontifici nomine omnium in Secretariatu Status operam praestantium gratulatus est. Archiepiscopus Conradus Krajewski, Eleemosynariae Apostolicae praeses, Papa Francisco quattuor domo carentes, qui semper prope Civitatem Vaticanam degunt, ostentavit. Cantilenis nativitatis cantis omnes ientaculum nativitatis in tricilinio Sanctae Martae Domus sumpserunt.


Übersetzung:


24. Dezember 2013


Erstmals begehen im Vatikan zwei Kirchenoberhäupter die Geburt Jesu
In theologischen Fragen passe zwischen Franziskus und seinen Vorgänger Benedikt XVI. kaum ein Blatt, ist im Vatikan oft zu hören. Was weihnachtliche Gewohnheiten angeht, dürften jedoch mindestens drei Tannenbäume zwischen beiden Platz finden. Sieben Jahre lang erfüllten Tannenduft und bayerisches Brauchtum zur Weihnachtszeit die päpstlichen Gemächer im Apostolischen Palast. In diesem Jahr bleiben sie dunkel, weil niemand mehr darin wohnt. Zum ersten Mal begeht der frühere deutsche Papst das Fest von Christi Geburt in seinem neuen Domizil, dem ehemaligen Kloster Mater Ecclesiae in den vatikanischen Gärten. (kna 20.12.2013)

Papst bei Generalaudienz: „Gott ist mit uns“
Papst Franziskus hat bei der Generalaudienz an diesem Mittwoch zum ersten Mal auch einige Worte auf Deutsch gesprochen – er wünschte „Frohe Weihnachten“. Thema der Generalaudienz war das bevorstehende Weihnachtsfest. Jesus sei „Gott mit uns“ – diesen Satz ließ sich der Papst von den Menschen auf dem Petersplatz noch einmal wiederholen. Weihnachten bedeute, dass Gott sich „ein für alle Mal auf unsere Seite geschlagen“ habe. Während der Generalaudienz nahm Papst Franziskus auch feierlich das „Friedenslicht“ aus Betlehem entgegen: Es wird jedes Jahr am Geburtsort Jesu angezündet und dann in der Welt verbreitet. (rv 18.12.2013)

Papst feiert Geburtstag: Messe mit Bediensteten und Obdachlosen
Zu seinem 77. Geburtstag an diesem Dienstag hat Papst Franziskus die Mitarbeiter der Casa Santa Marta, seiner Wohnstatt, zur Morgenmesse eingeladen. Eine besonders familiäre Atmosphäre war in der schlichten Kapelle des Pilgerhotels zu spüren; regelrechte Geburtstagsfeiern für den Papst waren nicht geplant. Konzelebrant war Kardinal Angelo Sodano, der Dekan des Kardinalskollegiums. Nach dem Gottesdienst gratulierte Erzbischof Pietro Parolin dem Papst im Namen seiner Mitarbeiter im Staatssekretariat. Der päpstliche Almosenmeister Konrad Krajewski stellte Franziskus dann vier Obdachlose vor, die sich immer in Vatikan-Nähe aufhalten. Nach einem gemeinsamen Geburtstagslied nahmen alle an einem Geburtstagsfrühstück im Speisesaal von Santa Marta teil. (rv 17.12.2013)