2013-12-11 16:57:43

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo mensis Decembris anni bismillesimi tredecimi


Summus Pontifex: Unius Dei cultus non est intolerans
„Fides unius Trinitatis non est fons violentiae et intolerantiae, et numquam hae illa efficiuntur.“ Hoc Summus Pontifex Veneris die coram Commissione Theologica Internationali confirmavit. E contra hanc fidem „indole praecipue rationali“ esse, qua homines coniungerentur. Papa his verbis sententiae illi renisus est, quae annis proximis praesertim a Ioanne Assmann, veteris Aegypti studioso, nota facta est. Qui unius Dei cultum ad intolerantiam spectare et fontem esse violentiae putat.

Gänswein: Benedicti XVI ab officio renuntiatio „veluti“ erat „amputatio“
Archiepiscopus Georgius Gänswein de renuntatione ab officio a Summo Pontifice Benedicto XVI effecta ad hoc tempus usque dolet. „Dolorem“ esse „veluti amputationem“ percontatus dixit. Se „in duobus mundis“ vivere videri. Ceteroqui id se spectare: „Unus tantum est Papa.“ Primum hanc contumeliam decessoris eius a novo Papa illatam se percepisse, ut Papa Franciscus in Domo Apostolica habitare recusavisset. Nunc Franciscum et seipsum de dissentionibus ridicula dicere posse.

Disceptationes de Curia Romana reformanda perguntur
Illi octo cardinales consilii, qui iussu Papae instaurationem Curiae Romanae praeparant, disceptare pergunt. In secunda eorum sessione Martis die incepta studia in singularia pontificia dicasteria navantur. Primum se ad Congregationem de Culto Divino et Disciplina Sacramentorum applicavisse Sedis Apostolicae locutor Federicus Lombardi communicavit. Papam Franciscum colloquiis de laboribus locum habentibus usque ad Iovis diem adfuisse. Eius consilique Cardinalium interesse, non ut solummodo emendationes eorum, quae iam essent, proponerentur, sed ut Curia Romana radicatus renovaretur.

Übersetzung:

10. Dezember 2013

Papst: Monotheismus ist nicht intolerant
„Der Glaube an einen, dreifaltigen Gott führt nicht zu Gewalt und Intoleranz, und er kann das auch niemals tun.“ Das hat Papst Franziskus am Freitag gegenüber der Internationalen Theologenkommission bekräftigt. Im Gegenteil sei dieser Glaube „von ausgesprochen rationalem Charakter“, der die Menschen zusammenführe. Der Papst widersprach damit einer These, die in den letzten Jahren vor allem durch den Ägyptologen Jan Assmann bekannt wurde. Danach sei der Monotheismus vom Wesen her intolerant angelegt und führe zu Gewalt. … (rv 6.12.2013)

Gänswein: Amtsverzicht Benedikts war „wie eine Amputation“
Erzbischof Georg Gänswein leidet bis heute am Amtsverzicht von Papst Benedikt XVI. Das sei „ein Schmerz“, „wie eine Amputation“, sagte er in einem Interview. Er habe den Eindruck, „in zwei Welten zu leben“, so Gänswein. Allerdings gelte auch für ihn: „Es gibt nur einen Papst.“ Er habe es zunächst als „Affront“ des neuen Papstes gegen dessen Vorgänger empfunden, dass Franziskus nicht im Apostolischen Palast wohnen wolle. Inzwischen könnten Franziskus und er über die Kontroverse scherzen, so Gänswein. (kna/rv 4.12.2013)

Beratungen zur Kurienreform gehen weiter
Die acht Kardinäle des Rates, die im Auftrag des Papstes die Kurienreform vorbereiten, tagen wieder: In ihrer am Dienstag begonnenen zweiten Sitzungsrunde nehmen sie die einzelnen päpstlichen Behörden in den Blick. Als erstes beschäftigten sie sich mit der Liturgie- und Sakramentenkongregation, teilte Vatikansprecher Pater Federico Lombardi mit. Papst Franziskus sei bei den bis einschließlich Donnerstag angesetzten Arbeitsgesprächen anwesend (gewesen). Ihm und dem Kardinalsrat gehe es nicht um bloße Verbesserungsvorschläge für das Bestehende, sondern um eine tiefgreifende Erneuerung der Kurie. (rv 3.12.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.