2013-11-29 16:17:16

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



RealAudioMP3 Die vicesimo sexto mensis Novembris anni bismillesimi tredecimi

Ecclesiae Orientales Catholicae post Concilium: „Habitus audiendi“
Veneris die in Curia Romana plena sessio Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus finita est. … De quaestione status Ecclesiarum localium – plus quam dimidia pars Patriarcharum et Archiepiscoporum Maiorum ex Oriente Medio oriunda est – et regionum, ubi catholici sunt pauci et dispersi, quae „diaspora“ exprimuntur, perpensum est. Verbum diasporae non placet, cum homines quoque Europae et Americae interdum ad Ecclesias harum regionum pertineant. Sed membra Congregationis sunt quoque Cardinales latini, ergo catholici-romani, inter quos Archiepiscopus Vindobonensis.

Papa Franciscus: „Ecclesiae bonis confessariis opus est“
Ecclesia ministra caritatis proximi esse debet. De quo Papa Franciscus Mercurii die multos, quos admiserat, monuit. Sacramentum proenitentiae et reconciliationis recolens confirmavit viam poenitentiae et reconciliationis per Ecclesiam duci. “Nolite“, inquit, „pudere confiteri! … Nos omnes peccatores sumus. Papa etiam decimo sexto quoque die sacramentum poenitentiae et reconciliationis recipit. Nobis omnibus hac reconciliatione opus est.“

Papa in homilia: „Populo, qui avum et aviam non honorat, tempus futurum non erit“
Summus Ponifex Franciscus dixit populum, qui avum et aviam non honoraret, memoriam suam amittere et proinde „tempus suum futurum“. Missam matutinam die Martis dum celebrat, conquestus est nostra aetate senios paulum aestimari: „Durum est dicere, sed amoventur, cum onerosi sint.“ Verumtamen senios ipsos esse, qui res gestas et fidem traderent. Vitam seniorum saepe duram esse exempli gratia infirmitatis et corporis fragilitatis causa. Sed „thesaurum societatis“ se esse Papa in memoriam revocavit.

Übersetzung:

26. November 2013

Katholische Ostkirchen nach dem Konzil: „Ein Klima des Zuhörens“
An diesem Freitag ist im Vatikan die Vollversammlung der Ostkirchenkongregation zu Ende gegangen …. Man beriet über die Situation der Kirchen vor Ort – über die Hälfte der angereisten Patriarchen und Großerzbischöfe stammt aus dem Nahen Osten – und auch der Diaspora, wobei das Wort „Diaspora“ gar nicht so gerne gehört wird, sind die Menschen in Europa und den Amerikas doch mittlerweile feste Bestandteile der dortigen Kirchen. Mitglieder der Kongregation sind aber auch lateinische, also römisch-katholische Kardinäle, unter ihnen der Wiener Erzbischof. (rv 22.11.2013)

Franziskus: „Kirche braucht gute Beichtväter“
Die Kirche muss Dienerin der Nächstenliebe sein. Daran hat Papst Franziskus an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz erinnert. Ausgehend vom Sakrament der Beichte unterstrich er, dass der Weg der Buße und Versöhnung durch die kirchliche Gemeinschaft führt. „Habt keine Scham, zur Beichte zu gehen! … Wir alle sind Sünder. Auch der Papst beichtet alle 15 Tage. … Wir alle brauchen diese Vergebung“, so Franziskus wörtlich. (rv 20.11.2013)

Papstpredigt: „Ein Volk, das die Großeltern nicht achtet, hat keine Zukunft“
Ein Volk, das die Großeltern nicht ehrt, verliert nach Worten von Papst Franziskus seine Erinnerung und hat somit „keine Zukunft“. Bei seiner Frühmesse am Dienstag beklagte er, dass alte Menschen heute wenig zählten: „Es ist brutal zu sagen, aber man sortiert sie aus, weil sie lästig fallen.“ Stattdessen seien es gerade die alten Menschen, die die Geschichte und auch den Glauben weitergäben. Das Leben alter Menschen sei oft hart, etwa infolge von Krankheiten und Gebrechlichkeit. Aber sie seien ein „Schatz der Gesellschaft“, so der Papst. (rv 19.11.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.