Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



Die decimo quinto mensis Octobris anni bismillesimi tredecimi

E Civitate Vaticana. Papa: „Utinam antisemitismus evanescat!“
Summus Pontifex Franciscus communitatem Iudaicam Urbis in Civitate Vaticana admisit. Se, cum Episcopus Romae esset, eis particulari modo adesse dixit. Papa una cum Rabbino Superiore, Riccardo Di Segni nomine, septuagesimum anniversarium deportationis Iudaeorum ex Urbe commemoravit. “Calamitate belli” Christianos et Iudaeos modo inopinato intellexisse viae se coniunctim committere dixit. “Eo autem”, inquit, “quoque adducimur, ut omnes modos intolerantiae et antisemitismi sive Urbis sive in aliis partibus orbis cavere non remittamus. Utinam antisemitismus e cordibus et vita omnis viri et mulieris evanescat!

Praeses Supremi Legumlatorum Curiae Europeae a Papa admisus est
Populares legati Supremi Legumlatorum Curiae Europeae Summum Pontificem Franciscum invitaverung, ut in quadam sessione plenaria alloqueretur. Praeses Supremi Legumlatorum Curiae Europeae, Martinus Schulz nomine, Veneris die a Summo Pontifice admisus invitationem notam fecit. Veneris illo die viginti quinque sunt anni elapsi, postquam Ioannes Paulus II ultimum Summus Pontifex in Supremi Legumlatorum Curia Europea orationem habuit. Martinus Schulz in Statione Radiophonnica Vaticana dixit Papam Franciscum respectu eius originis non Europeae „nobis hospitem esse magnae spei, qui perspicuissime suas cogitationes de parte Europae et parte Eccleisae hoc saeculo vicesimo primo explicare posset“.

„Pacem in terris“ instrumentum est contra christianorum persecutionem
Hoc anno quinquagesimus dies anniversarius Litterarum Encylicarum Ioannis XXIII, quae a verbis „Pacem in terris“ incipiunt et etiamnunc ad praesentia pertinent, veluti ad dialogum interreligiosum quod attinet, celebratur. Hoc Archiepiscopus Michael Fitzgerad, olim Nuntius Apostolicus Aegypti et Praeses Consilii Pontifici pro Dialogo inter Religiones, a diurnario Stationis Radiophonicae Vaticanae percontatus explicavit. Ioannem XXIII in lucem posuisse „quemque iure ad religonem mutandam gaudere“. Haec esse argumenta, quae his temporibus in multis regionibus Islamisi difficilia putarentur, Archiepiscopus Fitzgerard dixit, qui censet proximum gradum esse profundum de iuribus hominum dialogum, quod campus maximi momenti in dialogo interreligioso nunc habendo esset.


Übersetzung:

15. Oktober 2013

Papst: „Möge der Antisemitismus verschwinden!“
Papst Franziskus hat die jüdische Gemeinde von Rom zu einer Audienz im Vatikan empfangen. Als Bischof von Rom fühle er sich ihnen besonders nahe, sagte er dabei. Zusammen mit Oberrabbiner Riccardo Di Segni erinnerte der Papst an den 70. Jahrestag der Deportation von Juden aus Rom. Paradoxerweise, so der Papst, habe „die Tragödie des Krieges“ Christen und Juden gelehrt, ihren Weg gemeinsam zu gehen. „Wir werden dadurch aber auch angeleitet, in unserer Wachsamkeit allen Formen der Intoleranz und des Antisemitismus gegenüber nicht nachzulassen, ob in Rom oder im Rest der Welt. Möge der Antisemitismus aus dem Herzen und dem Leben jedes Mannes und jeder Frau verschwinden!“ (rv 11.10.2013)

EU-Parlamentspräsident beim Papst
Das Europäische Parlament lädt Papst Franziskus ein, in einer seiner Plenarsitzungen zu sprechen. Parlamentspräsident Martin Schulz wurde an diesem Freitag vom Papst empfangen und überbrachte eine Einladung. An diesem Freitag sind es genau 25 Jahre, seitdem mit Johannes Paul II. das letzte mal ein Papst vor dem Europaparlament sprach. Franziskus wäre gerade mit seinem nichteuropäischen Hintergrund „für uns ein in jeder Hinsicht vielversprechender Gast, der uns in einer sehr klaren Form seine Vorstellungen über die Rolle Europas und die Rolle der Kirche in diesem 21. Jahrhundert vortragen könnte“, sagte Schulz zu Radio Vatikan. (rv 11.10.2013)

„Pacem in terris“ als Instrument gegen Christenverfolgung
50 Jahre „Jubiläum“ feiert die Friedensenzyklika „Pacem in terris“ von Johannes XXIII. in diesem Jahr, und immer noch ist sie aktuell, etwa im interreligiösen Dialog. Das betont gegenüber Radio Vatikan der frühere Nuntius in Ägypten und ehemalige Präsident des Päpstlichen Rats für den interreligiösen Dialog, Erzbischof Michael Fitzgerald. Johannes XXIII. betone beispielsweise, „dass man auch das Recht habe, die Religion zu wechseln“. Das seien „Punkte, die heute in vielen islamischen Ländern Probleme bilden“, so Erzbischof Fitzgerald. Aus seiner Sicht wäre „der nächste Schritt ein tiefgründiger Dialog über die Menschenrechte“ – hier liege „der wichtigste Bereich beim jetzigen interreligiösen Dialog“. (rv 10.10.2013)