Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Weltkirche

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Vatikanische Dokumente

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Vacatio causa Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Vaticanae primis tribus hebdomadis mensis Septembris non exarabuntur.


Die vicesimo septimo mensis Augusti anni bismillesimi tredecimi


E Civitate Vaticana. Papa Syriam ursit
Franciscus Papa iterum instanter, ut pax in Syria restitueretur, compellavit. His in regionibus bello civili perfractis postremo aeria substantia toxicata adhibita esse dicitur. Numero decies centenorum miliorum liberorum fugentium indignatio omnim gentium excitata est. “Magno cum dolore et sollicitudine condiciones, quibus Syria impeditur, observare pergo. Vis amplificatione in bello inter fratres gesso observata et caedibus occisionibusque, quarum imagines his diebus spectare potuimus, impellor, ut iterum elatam vocem meam extollam, ut arma deponantur. Nam non armis concertando, sed facultate audiendi et colloquendi spes prospicitur et difficultatum solutio expectatur."

Duo Papae canonizabuntur. Consistorium die 30 mensis Septembris habebitur
Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Angelus Amato, Romanae Ecclesiae Cardinalis, cuidam diurnario Stationis Radiophonicae Vaticanae confirmavit die triginta mensis Septembris diem ipsam canonizationis Summorum Pontificum Ioannis Pauli II et Ioannis XXIII nota facta erit. Ipsa die Domnus Apostolicus consistorio, id est Cardinalium congregationi, praeerit. Papa iam aeronavi a civitate Fluminis Ianuarii ad Romam iter faciens hoc annuntiaverat. Amato dixit se ipsum non scire, quando canonizatio amborum Paparum peragantur. Quod Papam tantummodo scire adiunxit.

Beata Maria Virgo a pago „Fatima“ vocato Romam apportabitur
Beatae Mariae Virginis pagi Fatimae simulacri exemplum primum Francisco Papa id volente diebus et duodecimo et tredecimo mensis Octobris in Civitate Vaticana hospitabitur. Hoc ex ordine rerum agendarum de diebus Marianis die Mercurii in Sede Apostolica publicato patet. Dies tredecimus dies est anniversarius sextae et ultimae apparationis Beatae Mariae Viginis in pago, qui Fatima vocatur, factae. Ut hic dies recolatur simulacrum diebus et duodecimo et tredecimo in Area Petriana conspici poterit. Die quoque decimo mensis Octobris catechesis a Summo Pontifice tempore postmeridiano instituenda praestituitur. Die tredecimo mensis Octobris ab hora decimia et dimidia rosario recitato Sanctam celebrabit Missam.



----------------------------------------------


Übersetzung:


27. August 2013


Vatikan. Papst: Eindringlicher Syrienappell
Papst Franziskus hat erneut eindringlich zum Frieden in Syrien aufgerufen. In dem vom Bürgerkrieg zerrissenen Land soll zuletzt Giftgas zum Einsatz gekommen sein. Die Zahl von einer Million flüchtenden Kindern hatte international für Empörung gesorgt. „Mit großem Schmerz und Sorge verfolge ich weiterhin die Lage in Syrien. Die Zunahme der Gewalt in einem Krieg unter Brüdern und die vielen Blutbäder und schrecklichen Massaker, deren Bilder wir alle in diesen tagen sehen konnten, treiben mich an, noch einmal laut mein Stimme zu erheben, damit die Waffen schweigen. Nicht die Konfrontation eröffnet Perspektiven für Hoffnung und Problemlösungen, sondern die Fähigkeit zur Begegnung und zum Dialog. …“ (rv 25.08.2013)

Heiligsprechung zweier Päpste: Konstistorium am 30. September
Der Präfekt der Kongregation für die Selig- und Heiligsprechungsprozesse, Kurienkardinal Angelo Amato, hat gegenüber Radio Vatikan bestätigt, dass am kommenden 30. September das genaue Datum der Heiligsprechungen der Päpste Johannes Paul II. und Johannes XXIII. bekanntgegeben werde. An diesem Tag wird der Papst ein Konsistorium, also eine Kardinalsversammlung, abhalten. Der Papst hatte bereits im Hinflug aus Rio Richtung Rom diese Ankündigung bekannt gegeben. Amato selber wisse nicht, wann die Heiligsprechungen der beiden verstorbenen Päpste durchgeführt werden. Das wisse nur der Papst selber, so Amato. (rv 21.8.2013)

Madona von Fatima kommt nach Rom
Die Originalstatue der Madonna von Fatima wird auf Wunsch von Papst Franziskus am 12. und 13. Oktober im Vatikan zu Gast sein. Dies geht aus dem an diesem Mittwoch im Vatikan veröffentlichten Programm der marianischen Tage hervor. Der 13. ist der Jahrestag der sechsten und letzten Erscheinung der Madonna von Fatima. In Erinnerung an dieses Datum wird die Statue sowohl am 12. als auch am 13. Oktober auf dem Petersplatz zu sehen sein. Am 12. Oktober ist zudem am Nachmittag eine Katechese mit dem Papst geplant; am 13. Oktober wird Franziskus ab 10.30 Uhr, nach einem vorherigen Rosenkranzgebet, die Messe feiern. (rv 21.8.2013)