2013-07-24 14:58:48

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die vicesimo tertio mensis Iulii anni bismillesimi tredecimi


Papa emeritus preces effundet
Domnus Apostolicus Franciscus Veneris die brevi post horam decimam sextam Benedictum XVI, decessorem suum, convenit. Precibus communiter effusis Franciscus Papam emeritum, ut Sedes Apostolica conventu triginta minutis elapsis finito notum fecit, rogavit, ut iter ad Mundialem Iuvenum Diem, quod Lunae die inchoavit, precibus ad Deum effundendis prosequeretur. Franciscus Papa libellum rerum, quae ex occasione Mundialem Iuvenum Diei in Civitate Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii celebrandi agentur, Benedicto XVI tradidit invitationem exprimendo, ut eventus emissionibus directis televisificis spectaret. Papa emeritus promisit se iter prosecuturum et pro eo esse precaturum. Insimul Francisco Papae de Mundialibus Iuvenum Diebus Coloniae, Sydneii et Matriti celebratis, quibus interfuit ipse, commotus narravit.

Structurae oeconomincae Sedis Apostolicae reformabuntur
Papa Franciscus in animo habet res oecunomicas et adiminstrativas Curiae Romanae et Civitatis Vaticanae perspectum iri. Ad hoc efficiendum quandam constituit commissionem, cuius esset ordinationi structurarum oeconomicarum et administrativarum providere. Hoc patet, ut Sedes Apstolica Veneris die communicavit, ex quodam decreto Summi Pontificis manu scripto, quod Franciscum iam Iovis die subscripserat. Novae Pontificiae Commissionis munus est instituta, quae sunt, simpliciora et efficientiora reddere. Franciscus in documento explicavit Commissionem anniti, ut “navitatibus omnium dicasteriorum Curiae Romanae maiore cum diligentia provideretur”. Nova Commissio octo Cardinalibus, qui a Domno Apostolico Francisco aliquot iam tempore ante ad hoc praeparandum convocati sunt, ut de curia reformanda cogitarent, operam commodans adiutricem notitias magni momenti de quaestionibus oeconomicis Curiae Romanae et de administratione Civitatis Vaticana colligere debet.

Pater Lombardi: „Iter particulare erit“
Est iter particulare, cum „Papa alio ex fine mundi“ ad continentem terram sui originis profisceretur. Federicus Lombardi, locutor Sedis Apostolicae, in conventu diurnariis de eis, quae in itinere agentur, edocendis habito hebdomadam hanc, qua Papa Francisus primum iter in loca extera facit, sic censuit. Ordinem rerum agendarum, postquam Domnus Apostolicus Franciscus Papae Benedicto XVI successerit, modo agendi Papae accomodatum esse. Papam Franciscum Apparitionem maxime petere peroptavisse, quo documentum Apparitionense in memoriam reducere vellet. Lombardi quoque confirmavit administri Sedis Apostolicae, quamvis motus excitarentur, qui tamen nec ad Papam nec ad Ecclesiam spectarent, magistratibus plene fidere et iter quieto animo expectare.

Übersetzung:

23. Juli 2013

Gebet durch den emeritierten Papst
Am Freitagnachmittag, kurz nach 16 Uhr, hat sich Papst Franziskus mit seinem Vorgänger, Benedikt XVI. getroffen. Nach einem gemeinsamen Gebet bat Franziskus den emeritierten Papst um seinen spirituellen Beistand für die am Montag beginnende Reise zum Weltjugendtag. Dies gab der Vatikan nach der etwa 30-minütigen Begegnung bekannt. Franziskus überreichte Benedikt das Programmheft zum Weltjugendtag in Rio de Janeiro und lud ihn ein, das Ereignis anhand der Live-Übertragungen mitzuerleben. Der emeritierte Papst versicherte, dass er die Reise verfolgen werde und in seine Gebetsanliegen aufnehme. Zudem erzählte er Franziskus begeistert von den Weltjugendtagen, die er selbst erlebt hat – in Köln, in Sydney und in Madrid. (rv 20.7.2013)

Wirtschaftliche Strukturreform im Vatikan
Papst Franziskus will Klarheit in Wirtschaft und Verwaltung der Kurie und des Vatikanstaates bringen: Dazu hat er jetzt eine Kommission ins Leben gerufen, die sich mit der Organisation der Wirtschafts- und Verwaltungs-Strukturen des Heiligen Stuhls beschäftigen soll. Wie der Vatikan am Freitagmittag bekannt gab, geht das aus einer handschriftlichen Verfügung des Papstes hervor, die Franziskus bereits am Donnerstag unterzeichnete. Die neue Päpstliche Kommission soll zu einer „Vereinfachung und Rationalisierung der existierenden Organismen“ führen. Ziel ist auch eine „aufmerksamere Planung der wirtschaftlichen Aktivitäten aller Vatikan-Verwaltungsbehörden“, erklärt Franziskus in dem Dokument. Die neue Kommission soll wichtige Informationen zu wirtschaftlichen Fragen der Kurie und zur Verwaltung des Vatikanstaates sammeln. Dabei soll sie auch mit den acht Kardinälen zusammenarbeiten, die Papst Franziskus bereits vor einiger Zeit dazu berufen hat, sich Gedanken über eine Kurienreform zu machen. (rv 19.7.2013)

P. Lombardi: „Es wird eine besondere Reise“
Es ist eine besondere Reise, weil der „Papst vom anderen Ende der Welt“ auf den Kontinent seiner Herkunft reist. So bewertet Vatikansprecher Federico Lombardi in einer Pressekonferenz zur Programmvorstellung die kommende Woche mit der ersten Auslandsreise Papst Franziskus. Das Programm sei nach dem Wechsel im Pontifikat an den Stil des neuen Papstes angepasst worden. Besonders der Besuch in Aparecida sei von Papst Franziskus ausdrücklich gewünscht worden, so Lombardi. Damit wolle er an das Dokument von Aparecida von 2007 erinnern. Lombardi betonte auch, im Vatikan habe man angesichts der anhaltenden Unruhen im Land, die jedoch nicht gegen den Papst oder die Kirche gerichtet seien, „volles Vertrauen“ zu den Behörden und sehe der Reise ruhig entgegen. (rv 17.7.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.