Social Networks:

RSS:

App:

Radio Vatikan

Die Stimme des Papstes und der Kirche - im Gespräch mit der Welt

Andere Sprachen:
Radio Vatikan

Home / Kirche

Nuntii Latini


RealAudioMP3 NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die tricesimo mensis Aprilis anni bismillesimi tredecimi

E Civitate Vaticana: Summus Pontifex Marium Monti admisit
Franciscus Summus Pontifex vesperi Veneris Diei Rei Publicae Praesidem Italiae, Marium Monti nomine, officio renuntiaturum admisit. Pater Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, notum fecit eos de insertione Europea, de condicionibus in Italia et de migratione collocutos esse. Monti vitam Papae respexisse, cuius familia de Italia in Argentinam demigravisset. Magna cum benevolentia fere viginti minuta se collocutos esse, postquam Franciscus Monti circa horam undevicesimam in domo Sanctae Martae admisti, ubi ipse nunc domicilium habet.

Summus Pontifex cum ministris Curiae Romanae collocutus est
Franciscus Summus Pontifex Iovis die (feria quinta) cum Cardinalibus, qui dicasteriis Curiae Romanae praesunt, colloqui perrexit. Primum „summum iustitiae administrum“, Franciscum Cardinalem Coccopalmerio, qui Pontificio Consilio pro Legum Textibus Interpretandis praeest, admisit. Sedes Summi Pontificis nuntiis divulgandis notum fecit tempore postmerdiano Papam cum Praefecto Pontificiae Congregationis pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, Francisco Cardinali Rodé, collocutus est. Cuius successorem, Cardinalem illum Ioannem Braz de Aviz, Papa iam fine mensis Martis, decem diebus post electionem suam, admiserat. Franciscus, qui die decimo tertio mensis Martis Summus Pontifex electus est, nunc cum singulis Cardinalibus et aliis ministris Curiae Romanae colloquendo conspectum de laboribus muneribusque Curiae Romanae regimineque Ecclesiae sibi conciliat.

Papa: „Christiani humiles et fortes sint“
Summus Pontifex tempore matutino Iovis diei (feriae quintae) Sanctam Missam in deversoriolo Sanctae Martae in Civitate Vaticana sita celebrans confirmavit christianos humiles esse debere, sed non timere, ne magna facerent. Ministros militum a publica tutela et Secretariatus Synodis Episcoporum alloquens Franscisus dixit: „Genus Evangelii proclamandi ad hoc ordinatur: humilitatem, servitium, caritatem fraternam. Hodierna in lectione legitur: Domine, mundum imperio regere debemus! Sed hic conceptus non verus est. Nobis proclamandum, non imperandum est. Christiani non sunt milites, qui victoria consecuta omnia delent.“


Übersetzung:

30. April 2013

Papst empfing Mario Monti
Papst Franziskus hat am Freitagabend den scheidenden italienischen Ministerpräsidenten Mario Monti empfangen. Themen des Gesprächs waren die europäische Integration, die Lage in Italien und die Migration. Dies gab Vatikansprecher Pater Federico Lombardi am Freitagabend bekannt. Monti sei auch auf die persönliche Geschichte des Papstes eingegangen, dessen Familie von Italien nach Argentinien ausgewandert war. Das Treffen sei sehr herzlich gewesen und habe etwa 20 Minuten gedauert. Franziskus empfing Monti gegen 18 Uhr in der Casa Santa Marta, wo der Papst derzeit residiert. (rv 27.4.2013)

Papst sprach mit Kurienvertretern
Papst Franziskus setzte am Donnerstag seine Gespräche mit führenden Vatikan-Kardinälen fort. Zunächst empfing er seinen „Justizminister“ Kardinal Francesco Coccopalmerio, den Präsidenten des Päpstlichen Rates für die Interpretation von Gesetzestexten. Für den Nachmittag habe eine Unterredung mit dem früheren Präfekten der Ordenskongregation, dem slowenischen Kardinal Franc Rodé, auf dem Papstprogramm gestanden, teilte das vatikanische Presseamt mit. Mit dessen Nachfolger, dem brasilianischen Kardinal Joao Braz de Aviz, war der Papst bereits Ende März, zehn Tage nach seiner Wahl zusammengetroffen. Franziskus, der am 13. März ins Papstamt gewählt wurde, verschafft sich derzeit in Einzelgesprächen mit Kardinälen und weiteren vatikanischen Persönlichkeiten einen Überblick über die Arbeit und die Aufgaben der römischen Kurie und Kirchenleitung. (rv/kann 25.4.2013)

Papst: „Christen sollen demütig und mutig sein“
Christen sollten demütig sein, aber nicht befürchten, Großes zu vollbringen. Das betonte der Papst an diesem Donnerstagmorgen bei der Heiligen Messe im Gästehaus Santa Marta im Vatikan. Vor Mitarbeitern der Gendarmerie und des Sekretariats der Bischofssynode sagte Franziskus: „Der Stil der Verkündung geht in diese Richtung: Demut, Dienen, die brüderliche Liebe. In der heutigen Lesung steht: Herr, wir müssen die Welt beherrschen! Aber dieser Begriff ist nicht in Ordnung. Wir müssen verkünden und nicht beherrschen. Christen sind keine Soldaten, die nach einem Sieg alles zerstören.“
(rv 25.4.2013)