2017-09-19 15:43:00

Nuntii Latini


Die undevicesimo Septembris anno bismillesimo decimo septimo

Farrell, Romanae Curiae Cardinalis, principium pastorale Papae defendit
Curiae Romanae Cardinalis Americae Septentrionalis, Kevin Farell nomine, Litteras Apostolicas “Amoris laetitia” Francisci Papae defendit. Papam antea consultationes exemplis carentes peregisse. … In Litteris Apostolicis „Amoris laetitia“ cura animarum in rebus ad matrimonium et familiam pertinentibus novae ordinationi subicitur, quatenus Romanus Pontifex principium pastorale poscit, quod in Ecclesia partim adversata erat.

„Clericorum studio sui nimio existimandi homines ab Ecclesia amoventur“
Affirmatur quidem misericordia, clericorum autem studium sui nimio existimandi respuitur. His verbis Summus Pontifex denuo Ecclesiam eximie exprobavit capitulo generali Missionalium Cordis Iesu die Saturni accepto dicens: „Nolite, quaeso, clericorum studio sui nimio existimandi obsequi! Quo enim populus Dei, praesertim iuvenes, ab Ecclesia amovetur…. Nolite timere communionem cum laicis in apostolatu vestro operam adutricem praestantibus corroborare tam optimae vestrae formae et inceptorum quam divitiarum spiritualium vestri instituti participes eos reddentes.

Übersetzung:

19. September 2017

Kurienkardinal Farrell verteidigt pastoralen Ansatz des Papstes
US-Kurienkardinal Kevin Farrell verteidigt das Schreiben „Amoris Laetitia“ von Franziskus. Der Papst habe zuvor einen beispiellosen Konsultationsprozess durchgeführt. … In „Amoris Laetitia“ geht es um eine Neujustierung der Seelsorge im Bereich Ehe und Familie; der Papst wirbt dabei für einen barmherzigen Ansatz, dem Teile der Kirche widersprachen. (rv 15.9.2017)

„Klerikalismus entfernt die Menschen von der Kirche“
Ja zur Barmherzigkeit, Nein zum Klerikalismus: Das hat Papst Franziskus der Kirche einmal mehr ins Stammbuch geschrieben. Im Vatikan empfing er an diesem Samstag das Generalkapitel der Herz-Jesu-Missionare; dabei sagte er:„Bitte, gebt nicht dem Übel des Klerikalismus nach! Es entfernt das Volk Gottes und speziell die jungen Leute von der Kirche… Habt keine Angst davor, die Gemeinschaft mit den Laien, die bei eurem Apostolat mitwirken, zu verstärken: Macht sie zu Teilhabern eurer Ideale und Projekte, teilt mit ihnen den Reichtum der Spiritualität eures Insituts! (rv 16.9.2017)








All the contents on this site are copyrighted ©.