2017-07-11 00:49:00

Nuntii Latini


Die undecimo mensis Iulii anno bismillesimo decimo septimo

Navarro-Valls, olim locutor Sedis Apostolicae, defunctus
Ioachim Navarro-Valls, pristinus locutor Sedis Apostolicae, tempore postmeridiano Mercurii die post aegritudinem longam Romae e vita defunctus est. Hoc in aula diurnariis edocendis palam factum est. Ab anno MIMLXXXIV usque ad annum MMVI moderator erat Officii diurnariis edocendis administerque intimus Ioannis Pauli II Summi Pontificis. Navarro-Valls Hispanicus natione erat et annos LXXX natus animam suam exsufflavit. Medicus et diurnarius edoctus, Operis Dei sodalis, officium Sedis Apostolicae locutoris Benedicto XVI Summo Pontifice per unum annum exercuit, priusquam Papa Theodiscus eius loco Iesuitae Federico Lombardi officium tradidit….

Hostiae vinumque Missae melius spectanda sunt
Sedes Apostolica normas vigentes in memoriam revocans, quas secundum hostiae plene sine glutinis confectae materia invalida, succus autem unvae ipsa profectus ex natura invalida sunt materia, Episcopos totius orbis hortatur, ut in hostiis vinoque Missae in eorum dioecesibus celebrandae eligendis melius spectarent, Episcopis proponens, ut communitatibus religiosis de nota hostiarum et vini vigilantia committeretur. Harum ratio litterarum, quae in aula diurnariis edocendis Saturni die notae factae sunt, oblatio erat hostiarum et vini Missae modo adhuc insolito facta, ut in interrete factum est.

Übersetzung:

11. Juli 2017

Ehemaliger Vatikansprecher Navarro-Valls gestorben
Der frühere Vatikansprecher Joaquin Navarro-Valls ist am Mittwochnachmittag nach langer Krankheit in Rom gestorben. Das teilte der vatikanische Pressesaal mit. Er war von 1984 bis 2006 Leiter des vatikanischen Presseamtes und enger Mitarbeiter von Papst Johannes Paul II. Navarro-Valls war Spanier und starb im Alter von 80 Jahren. Der gelernte Arzt und Journalist, ein Mitglied des Opus Dei, übte auch im Pontifikat von Benedikt XVI. ein Jahr das Amt des Papstsprechers aus, bevor der Papst aus Deutschland ihn gegen den Jesuiten Federico Lombardi austauschte. ... (rv 06.07.2017)

Hostien und Messwein besser kontrollieren
Der Vatikan ermahnt die Bischöfe der Welt zu mehr Kontrolle bei der Auswahl der Hostien und des Weins für die Messe in ihren Diözesen. In einem Rundbrief ruft die Kongregation für den Gottesdienst und die Sakramentenlehre die geltenden Normen in Erinnerung, denen zufolge beispielsweise vollständig glutenfreie Hostien ungültige Materie sind, naturbelassener Traubensaft hingegen gültig. Die Kurienbehörde schlägt den Bischöfen vor, Ordensgemeinschaften mit der Überwachung der Qualität der Hostien und des Weins zu betrauen. Hintergrund des Rundbriefs, den der vatikanische Pressesaal am Samstag veröffentlichte, ist das zunehmende Angebot von Hostien und Messwein auf bisher unüblichen Kanälen wie im Internet. (rv 8.7.2017)








All the contents on this site are copyrighted ©.