2017-05-23 00:57:00

Nuntii Latini


Die vicesimo tertio Mensis anno bismillesimo decimo septimo

Papa Ostiae familiis benedixit
Nova consuetudo Papae orta est: Summus Pontifex Franciscus Veneris die iterum ex inopinato regionem suburanam Urbis petens familias Ostiae salutavit, habitationibus earum benedixit, ut Sedes Apostolica notum fecit. „Veneris dies misericordiae“ signa sunt dilectionis Papae erga proximos ad imitandum destinatae. … Franciscus Papa XVII habitationibus domus apud „Piazza Frescesco Conteduca 11“ sitae benedixt et cum praesentibus collocutus est eisque rosaria donavit, ut ex nuntio Sedis Apostolicae patet.

Papa emeritus quendam Cardinalem laudavit
Secundum Benedictum XVI Praefectus ille Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Robertus Cardinalis Sarah, „magister spiritualis“ est, cui liturgia bene commissa est. Robertum Cardinalem Sarah ex intimo silentio cum Domino loqui et vere aliquid habere, quod hominibus diceret, Papa emeritus in prooemio cuiusdam libri a Cardinali Curiali confecti scripsit. Librum Cardinalis Sarah Papae emerito inter alios addixerat, quem „magnum amicum Dei, magistrum silentii et orationis“ esse denotaverat. Ut domus editoria notum fecit, Benedictus XVI textum editionis Theodiscae libri Cardinalis Sarah, qui titulo „Virtus silentii. Contra strepitus dictaturam“ inscribitur, scripsit.  

Übersetzung:

23. Mai 2017

Papst segnet Familien in Ostia
Eine neue päpstliche Tradition entsteht: Papst Franziskus hat an diesem Freitagnachmittag wieder einen seiner Überraschungsbesuche in der Peripherie unternommen. Diesmal kam er zu Familien in Ostia und segnete ihre Wohnungen, wie der Vatikan bekanntgab. Die „Freitage der Barmherzigkeit“ sind Gesten konkreter Nächstenliebe durch den Papst, und sie sind zur Nachahmung bestimmt. … Franziskus segnete die 17 Wohnungen des Hauses an der Piazza Francesco Conteduca 11, plauderte mit den Anwesenden und verteilte Rosenkränze, wie aus der Vatikan- Mitteilung hervorgeht. (rv 20.5.2017).

Lob für einen Kardinal vom emeritierten Papst
Der Leiter der vatikanischen Gottesdienstkongregation, Kardinal Robert Sarah, ist laut Benedikt XVI. ein „geistlicher Lehrer“ und die Liturgie bei ihm „in guten Händen“. Sarah spreche aus der „Tiefe des Schweigens mit dem Herrn“ und habe den Menschen „wirklich etwas zu sagen“, schreibt der emeritierte Papst in einem Geleitwort zu einem Buch des Kurienkardinals. Sarah hat das Werk unter anderen dem emeritierten Papst gewidmet, den er als „einen großen Freund Gottes, Meister der Stille und des Gebetes“ bezeichnet. Benedikt XVI. hat den Text laut Verlagsangaben eigens für die deutsche Ausgabe von Sarahs Buch „Kraft der Stille. Gegen eine Diktatur des Lärms“ verfasste. (kna 19.5.2017)








All the contents on this site are copyrighted ©.