2016-04-07 14:50:00

Nuntii Latini


Die septimo mensis Aprilis anno bismillesimo decimo sexto

Georgius Cardinalis Cottier defunctus est
Nocte primi diei mensis Aprilis Cardinalem Curiae Romanae Georgium Cottier, cum multos annos munus eius exercuisset, in Civitate Vaticana defunctum esse Sancta Sedes die Veneris (seu sexta) notum fecit. Cottier Pater Ordinis Praedicatorum et olim Theologus Domus Pontificae fuit. Sancta Missa pro anima defuncti die secundo mensis Aprilis in Basilica Vaticana celebrata est. Cardinalis ille Helveticus anno millesimo nongentesimo vicesimo secundo in loco, qui vulgo Carouge appellatur, prope Genavam sito natus est. Romanus Pontifex ad Ordinem eius telegramma doloris miserat preces suas et luctus partipationem ei promittens. Franciscus Papa eum „minstrum studiosum Evangelii“ appellavit recoluitque eius fidem fortem paternamque benevolentiam.

Documentum Synodi die octavo mensis Aprilis proponetur
„Amoris Laetitia“ – haec sunt verba, quibus Litterae Apostolicae Postsynodales inscribuntur, quas Franciscus Summus Pontifex post ambas Synodos Episcoporum confecit. Sedes Apostolica eas die octavo mensis Aprilis in Civitate Vaticana proponetur, ut in aula diurnariis edocendis Veneris die (seu sexta) notum fecit. Verba latina „Amoris Laetitia“ theodisce „Freude der Liebe“ significant. Titulus documentorum pontificiorum more verbis continetur, quibus incipit. Praeter Laurentium Cardinalem Baldisseri ut Secretarium Generalem Synodi Episcoporum familia quaedam natione Italica necnon Christophorus Cardinalis Schönborn textum, Apostolicam quam dicunt Exhortationem, proponent.

Übersetzung:

7. April 2016

Kardinal Georges Cottier ist gestorben
In der Nacht auf den 1. April ist der langjährige Schweizer Kurienkardinal Georges Cottier im Vatikan gestorben. Das teilte der Vatikan an diesem Freitag mit. Cottier war Dominikanerpater und ehemaliger Päpstlicher Haustheologe. Der Trauergottesdienst für Cottier war am Samstag, 2. April, im Petersdom in Rom zelebriert. Der Schweizer Kardinal kam 1922 in Carouge bei Genf auf die Welt. Papst Franziskus schrieb seinem Orden sein Beileidstelegramm und versicherte ihnen seine Gebete und Anteilnahme. Er hob die bedeutende Rolle Cottiers bei der Evangelisierung hervor. Franziskus nennt ihn einen „eifrigen Diener des Evangeliums“ und erinnert sich an seinen „starken Glaube und väterliche Güte“. (rv 1.4.2016)

Synodendokument wird am 8. April vorgestellt
„Amoris Laetitia – über die Liebe in der Familie“ - so lautet der Titel des postsynodalen Schreibens, dass Papst Franziskus im Anschluss an die beiden Bischofssynoden verfasst hat. Der Vatikan wird es am 8. April offiziell im Vatikan vorstellen, wie der Pressesaal an diesem Freitag bekannt gab. Der lateinische Titel lautet übersetzt „die Freude der Liebe“, er wird traditionell aus den Anfangsworten des Textes gebildet. Neben Kardinal Lorenzo Baldisseri als Generalsekretär der Bischofssynode werden eine italienische Familie und Kardinal Christoph Schönborn den Text, eine so genannte Apostolische Exhortation, vorstellen. (rv 31.3.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.