2015-11-24 15:25:00

Nuntii Latini


Die vigesimo quarto mensis Novembris anni bismillesimi decimi quinti

Papa de „curae animorum ordinatione renovanda“ episcopos adhortatus est
Visitationem ad Limina Apostolorum renovationem cum Ecclesia Universali vinculi esse Franciscus Summus Pontiferx sexgaginta in Civitate Vaticana congregatis episcopis dixit, antequam proficiscerentur. Die Veneris seu Feria sexta visitatio episcoporum locorum a Papa loquendi causa admissorum apud Sedem Apostolicam peracta absoluta est. Franciscus Papa eos alloquens particulares condiciones Ecclesiae in Germania memoravit. Laudavit quidem multa opera caritativa multorum institutorum subsidiis procurandis in Germania exstantium, sed periculum in memoriam reduxit monens illa indolem catholicam amittere. Praeterea de “fide catholica deminuta” in Germania locutus est. …

Cardinalis Piacenza: Indulgentia sicut pulveris aspiratorium Dei est
Adhuc tres hebdomadae sunt, tum Franciscus Papa die octavo mensis Decembris Annum Sanctum misericordia aperiet. Contritio, paenitentia, reconciliatio et conversio praecipuae notiones anni iubilaris sunt, quo Summus Pontifex Franciscus christifideles ad sacramentum sacrae paenitentiae expresse invitaturus est. Ut ab omni tempore mos est, Anni Sancti participatio cum indulgentia coniuncta est. Secundum Maurum Cardinalem Piacenza, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Poenitentiarium Maiorem, cui de rebus ad paenitentiam et conscientiam pertinentibus cura est, indulgentia tamquam pulveris aspiratorium Dei est, qui micas peccatorum removet. Indulgentia misericordiam infinitam Dei tradi Cardinalis Piacenza in quadam percontatione Stationis Radiophonicae Vaticanae explicavit.

Übersetzung:

24. November 2015

Papstansprache an deutsche Bischöfe: „Pastorale Neuausrichtung“
Ein Ad Limina-Besuch ist eine „Erneuerung des Bandes mit der universalen Kirche“. Das gab Papst Franziskus den 64 im Vatikan versammelten Bischöfen mit auf den Weg. An diesem Freitag endete mit einer Papstaudienz der Besuch der Ortsbischöfe im Vatikan. Papst Franziskus ging in Ansprache auf die besondere Situation der Kirche in Deutschland ein. Er lobte die enorme karitative Arbeit vieler Hilfsorganisationen in Deutschland und warnte zugleich vor der Gefahr, dass diese ihr katholisches Profil verlören. Außerdem sprach Papst Franziskus von einer „Erosion des katholischen Glaubens in Deutschland“. (rv 20.11.2015)

Kardinal Piacenza: Ablass ist wie ein Staubsauger Gottes
Drei Wochen noch, dann eröffnet Papst Franziskus am 8. Dezember das Heilige Jahr der Barmherzigkeit. Reue, Buße, Versöhnung und Umkehr sind zentrale Begriffe des Jubeljahres, und ausdrücklich will Franziskus die Gläubigen zum Sakrament der Beichte einladen. Wie seit jeher ist die Teilnahme am Heiligen Jahr mit einem vollkommenen Ablass verbunden. Für Großpönitentiar Kardinal Mauro Piacenza, der mit Angelegenheiten wie Buße und Gewissen zu tun hat, ist der Ablass wie ein Staubsauger Gottes, der die Krümel der Sünde wegnimmt. Im Ablass werde die unendliche Barmherzigkeit Gottes weitergegeben, so Piacenza im Interview mit Radio Vatikan. (rv)








All the contents on this site are copyrighted ©.