Die duodecimo mensis Maii anni bismillesimi decimi quinti
Praeses Cubae Franciscum Papam visitavit
Summus Pontifex Franciscus hac die Solis (seu die Dominica) Praesidem Cubanum Raul
Castro private loquendi causa admisit. Sedes Apostolica notum fecit Praesidem Castro
Papae de epistula, quam ad Vasintoniam et Havannam misisset, ut civitates Americae
Septentrionalis et Cuba, quae multo ante inimicitiam exercuissent, coniungerentur,
gratas egisse. Praeterea Praesides Papam de gaudio Cubanorum eum mense Septembri insulam
petiturum certiorem fecit. …
De communi opera laudata
Franciscus Romanus Pontifex communem operam catholicorum et rabbinorum laudavit. Qui
in quadam epistula ad cardinales et rabbinos dispositione a motu catholico Itineris
Neocatechumenalis facta in Israel congregatos missa in luce posuit talibus celebrationibus
vinculum fraternum confirmari. Celebrationi in Galilea habitae centum viginti rabbini,
viginti episcopi et septem cardinales interfuerunt, ad quos quoque Christophorus Cardinalis
Schönborn, Archiepiscopus Vindobonensis, pertinuit. Papa quoque in epistula de terroribus
holocaustomatis monuit.
Imago amoris, quae cogitari non potest
Matrimonium non solum esse aliquid, quod in Ecclesia contraheretur, quodamodo Ecclesiam
eo constitui Papa Franciscus Mercurii die (feria quarta) fidelibus aliisque visitatoribus
in area Petriana admissis explicavit. „Matrimonium non solum ceremonia in Ecclesia
floribus, vestibus elegantibus et imaginibus luce impressis habenda est … Matrimonium
christianum sacramentum Ecclesiae est, sed constituit quoque Ecclesiam.“ Amorem coniugum
amorem Christi et Ecclesiae exprimere Paulus docet, imaginem scilicet, quae non cogitari
potest, sed „Christi gratia donati innumberabiles christiani matrimonio coniuncti
eam vivunt et licet fragiles eam ad effectum adducunt“.
Übersetzung:
12. Mai 2015
Kubas Präsident Castro besucht Papst Franziskus
Papst Franziskus hat an diesem Sonntagmorgen den kubanischen Präsidenten Raúl Castro
zu einem „privaten Besuch" empfangen. Castro habe sich beim Papst für den Brief nach
Washington und Havanna bedankt, den Franziskus zur Wiederannäherung zwischen den seit
langem verfeindeten Staaten USA und Kuba auf den Weg gebracht hatte, hieß es aus dem
Vatikan. Zudem übermittelte der Präsident dem Papst die Freude der Kubaner über den
im September bevorstehenden Besuch auf der Insel. … (rv 10.5.2015)
Zusammenarbeit gewürdigt
Papst Franziskus hat die Zusammenarbeit zwischen Katholiken und Rabbinern gewürdigt.
In einer Botschaft an ein Treffen von Kardinälen mit Rabbinern in Israel, das von
der katholischen Bewegung „Neokatechumenaler Weg“ organisiert wurde, betont der Papst,
dass solche Veranstaltungen „das geschwisterliche Band“ festigen. An dem Treffen in
Galiläa nahmen 120 Rabbiner, zwanzig Bischöfe und sieben Kardinäle teil, unter ihnen
auch der Wiener Erzbischof, Kardinal Christoph Schönborn. In seiner Botschaft erinnert
der Papst auch die Schrecken der Shoah. Das Treffen ging am Donnerstag zu Ende. (rv
9.5.2015)
Das „undenkbare“ Bild der Liebe
Die Ehe ist nicht nur etwas, was in der Kirche geschlossen wird, sie macht in gewisser
Weise erst die Kirche. Das sagte Papst Franziskus an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz
auf dem Petersplatz.. „Ehe ist nicht einfach eine Zeremonie in einer Kirche, mit Blumen,
schicker Kleidung, Fotos … Die christliche Ehe ist ein Sakrament in der Kirche, aber
es macht auch die Kirche.“ Laut Paulus bilde die Liebe der Eheleute die Liebe zwischen
Christus und der Kirche ab: ein „undenkbares“ Bild, aber „mit der Gnade Christi leben
das unzählige christliche Paare und lassen es bei aller ihrer Schwachheit wirklich
werden“. (rv 6.5.2015)
All the contents on this site are copyrighted ©. |