2015-01-20 16:10:00

Nuntii Latini


Die vicesimo mensis Ianuarii anni bismillesimi decimi quinti

 

Papa de terroris plena dominatione deque Carolo Hebdomadario locutus est
Summus Pontifex Franciscus confirmavit nunc temporis praecautiones securitatis eius auctas esse. Dum aeronavi inter Sri Lanka et Philippinas volante diurnarios alloquitur, eis explicavit se maxime de fidelibus sollicitum de his rebus cum custodibus a tutela Civitatis Vaticanae locutum esse. Papa Franciscus respectis aggressionibus terroris contra ephemeridem satyricam Caroli Hebdomadarii Lutetiae Parisiorum patratis dixit necare nomine Dei “errorem” esse. At satirae non omnia licere Papa arbitratur: “Fidem aliorum facetiis irridere non licet.” Esse „limites propriam declarandi opinionem“.

Franciscus Centrum Benedicti XVI visitavit
Franciscus Papa, antequam Manilam aeronavi volare perrexit, Iovis die (loci tempore) in Sri Lanka Centrum culturale et sociale Benedicti XVI loco Bolawalana situm petiverat. Hoc institutum nomine Papae emeriti Bavarici appelatum bello civili, quod multa decennia gessum erat, finito animos ad dialogum inter religiones et ad pacem fovendam advertit simulque in eo presbyterandi instituuntur. Rudophus Voderhozer, Episcopus Ratisbonensis, ex patria Papae emeriti profectus, postquam in Sri Lanka advenit, Summum Pontificem quoque convenit.

Papa in Sancta Missa: „Efficite nexum vinculorum“
Quid est nuntius esse Christi? Quam quaestionem Franciscus Papa in homilia in templo cathedrali Manilae posuit, quam una cum episcopis, presbyteris et religiosis Philippinis celebravit. Quos adhortatus est, ut „nexus vinculorum“ efficerent et „inaequalitatibus flagitiosis“, qua homines huius regionis afficerentur, obsisterent.

 

Übersetzung:

20. Januar 2015

Papst: Terrorismus, Charlie Hebdo
Papst Franziskus hat bestätigt, dass es derzeit erhöhte Sicherheitsmaßnahmen rund um seine Person gibt. Bei der „fliegenden Pressekonferenz“ zwischen Sri Lanka und den Philippinen erklärte er vor Journalisten, er sorge sich besonders wegen der Gläubigen und habe darüber mit der vatikanischen Sicherheit gesprochen. Mit Blick auf die Terrorattacke in Paris auf das Satiremagazin Charlie Hebdo sagte Franziskus, Töten im Namen Gottes sei eine „Abirrung“. Allerdings darf Satire nach Ansicht des Papstes nicht alles: „Man darf sich nicht über den Glauben der anderen lustig machen.“ Es gebe „Grenzen der Meinungsfreiheit.“ (rv 15.1.2015)

Franziskus besuchte Benedikt XVI.-Zentrum
Vor seinem Weiterflug nach Manila hat Papst Franziskus am Donnerstagmorgen (Ortszeit) auf Sri Lanka das Kultur- und Sozialzentrum Benedikt XVI. in Bolawalana besucht. Die nach dem emeritierten Papst aus Bayern benannte Einrichtung widmet sich seit 2011 dem interreligiösen Dialog und der Friedensarbeit nach dem jahrzehntelangen Bürgerkrieg im Land. Gleichzeitig ist es eine Ausbildungsstätte für zukünftige Priester. Aus der Heimat des emeritierten Papstes war der Bischof von Regensburg, Bischof Rudolf Voderholzer, in Sri Lanka und traf ebenfalls den Papst. (rv/pm 15.1.2015))

Papstmesse: „Bildet Netzwerke der Solidarität“
Was heißt es, Botschafter Christi zu sein? Dieser Frage ging Papst Franziskus in seiner Predigt in der Kathedrale von Manila nach. Er feierte die Messe gemeinsam mit den Bischöfen, Priestern und Ordensleuten der Philippinen. Sie rief er dazu auf, „Netzwerke der Solidarität“ zu bilden und gegen „skandalöse Ungleichheit“ in der Gesellschaft des Landes vorzugehen. (rv 16.1.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.