2015-01-06 17:05:00

Nuntii Latini


Die sexto mensis Ianuarii anni bismillesimi decimi quinti

 

De eo, quod Franciscus Papa efficit, et de pace in mundo fevenda
Pontificium Consilium de Iustitia et Pace censet anno bismillesimo decimo quinto contentiones Sede Apostolica adiuvante solvi posse. Hoc Secretarius huius Consilii, Episcopus Marius Toso nomine, a quodam Stationis Radiphonicae Vaticanae percontatus dixit. Id, quod Franciscus Papa efficeret, effectus sortiri posse similes casui colloquiorum paci fovendae inter Civitates Unitas Americae Septentrionalis et Cubam institutorum. Toso praesertim de colloquiis paci fovendae in Medio Oriente instituendis cogitat. Id, quod Franciscus Papa efficeret, id est, ut eius verba audirentur, in alibus rebus fructus parere.

Rerum publicarum prudentia Sedis Apostlicae pacem in Medio Oriente intendit
Rerum publicarum prudentia Sedis Apostolicae praesertim colloquia paci in Medio Oriente fovendae intendit. Hoc personam Sedis Apostolicae apud Unitas Nationes Gevanenses permanenter gerens, Archiepiscopus Silvanus Tomasi nomine, in quadam percontatione Stationis Radiophonicae Vaticanae dixit. Multas difficultates in rebus politicis mundum spectantes solvi posse, si pax in Medio Oriente solidaretur adiunxit. „Si“, inquit, „paci fovendae, ut stabiliatur, non studemus, conscii sumus finis praesentiae in Iraquia et Syria christianorum.“

Franciscus Papa: „Sine Ecclesia nulla in Christum fide“
Ecclesia mater est, et cum mater sit, fides in Christum non datur, nisi est Ecclesia. Hoc Summus Pontifex Franciscus primi diei novi anni in Sancta Missa in Basilica Vaticana celebrata explicavit. Iesum esse „benedictionem cuiusque hominis et totius generis humani“. Laudavit Franciscus Papa imprimis Sanctam Dei Genitricem Mariam ut eam, quae „viam maternitatis Ecclesiae pandit“. Iesum sine Matre Eius non intellegi posse, et pariter Christum et Ecclesiam non separari posse: „Non fieri potest, ut Christus ametur, sed sine Ecclesia; ut Christus audiatur, sed non Ecclesia; ut Christo uniatur, sed non Ecclesiae.“

 

Übersetzung:

6. Januar 2015

 

Der Franziskus-Effekt und der Frieden der Welt
Der Päpstliche Rat für Gerechtigkeit und Frieden rechnet damit, dass 2015 Konflikte mit der Mithilfe des Heiligen Stuhls angegangen werden können. Das sagt im Gespräch mit Radio Vatikan der Sekretär des „Friedensrates“, Bischof Mario Toso. Der Franziskus-Effekt könne wie im jüngsten Falle beim Friedensdialog zwischen den USA und Kuba auch weitere ähnliche Resultate hervorrufen. Toso denke vor allem an Friedensgespräche im Nahen Osten. Doch der Franziskus-Effekt – also das Eingehen auf die Worte des Papstes – könne auch in anderen Bereichen Früchte tragen. (rv 3.1.2015)

Vatikanische Diplomatie setzt auf Frieden in Nahost
Die Diplomatie des Heiligen Stuhls zielt vor allem auf Friedensgespräche im Nahen Osten. Das sagt im Interview mit Radio Vatikan der Ständige Vertreter des Vatikans bei der UNO in Genf, Erzbischof Silvano Tomasi. Viele Probleme der Weltpolitik könnten gelöst werden, wenn im Nahen Osten Frieden herrsche, so der Vatikan-Diplomat. „Falls wir uns nicht für die Friedenslösung dort einsetzen, dann machen wir uns mitschuldig am Ende der christlichen Präsenz im Irak und Syrien“, so Erzbischof Tomasi. (rv . 2.1.2015)

Franziskus: Ohne Kirche kein Glaube an Christus
Die Kirche ist Mutter, und weil sie Mutter ist, kann es keinen Glauben an Christus ohne die Kirche geben. Das hat Papst Franziskus an diesem Neujahrstag bei der Messe im Petersdom gesagt. Jesus Christus sei „der Segen für jeden Menschen und die gesamte Menschheit“. Franziskus würdigte im Besonderen die Gottesmutter Maria als diejenige, die „den Weg der Mutterschaft der Kirche eröffnete“. Jesus könne man nicht ohne seine Mutter verstehen, und ebenso untrennbar seien Christus und die Kirche verbunden: „Es ist nicht möglich, Christus zu lieben, aber ohne die Kirche; auf Christus zu hören, aber nicht auf die Kirche; mit Christus zu sein, aber außerhalb der Kirche“. (rv 31.12.2014)








All the contents on this site are copyrighted ©.