2014-11-11 16:23:29

Nuntii Latini


Die undecimo mensis Novembris anni bismillesimi quarti decimi


Romanus Pontifex ad anniversarium Reformationis invitatus est
Communitas ecclesialis Evangelica Summum Pontificem Franciscum ad celebrationem communem anniversarii Reformationis, quod in tribus annis habebitur, invitavit. Memoriale initii Reformationis a Martino Luthero anno millesimo quingentesimo decimo septimo ducti occasionem esse „manifeste enixeque nostram in Christo unitatem coram mundo testificandi“. Hoc is, qui olim Foederi Lutheranos Totius Oribis Complectenti praefuit, Christianus Krause nomine, dum cum Francisco Papa die Veneris (feria sexta) in Civitate Vaticana colloquitur, dixit.

E Civitate Vaticana: Novae normae de renuntiatione ab officis a Cardinalibus exercitis
Qui dicasteriis Curiae Romanae praesunt, tenentur, ut anno aetatis septuagesimo quinto expleto Summo Pontifici renuntiationem ab officio exhibeant. Quae norma pars est emendationis iuris de renuntiatione ab officiis ab Episcopis et Cardinalibus exercitis, quam Sedes Apostolica die Mercurii (feria quarta) publici iuris fecit. In ea praxis, secundum quam Episcopi dioecesani, postquam annum aetatis septuagesimum qinto expleverunt, renuntiationem communicant, in iure canonico statuta generatim confirmatur articolo vero adiuncto, quo statuitur, ut auctoritati – id est in Ecclesia Latina Summo Pontifici – in particularibus adiunctis Episcopum, ut renuntiationem peteret, adhortari liceat. Norma de moderatoribus et membris dicasteriorum Curiae Romanae nova est. In articolo sexto legitur omnes Cardinales, qui cuidam dicasterio aut Pontificio Concilio praefeciunt aut aliud officium a Summo Pontifice commissum exercent, obligatione teneri, ut anno aetatis septuagesimo quinto expleto renuntiationem ab officio exhibeant. In capitulo septimo praescribitur, ut certeri moderatores dicasteriorum, qui Cardinales non sunt, necnon secretarii aliique Episcopi, quibus officia a Summo Pontifice collata sunt, ea ipso iure amittunt. Usque ad hoc tempus officia Sedis Apostolicae , quibus potestas regiminis confertur, ad quinquenium providentur.

Processusne matrimoniales in posterum gratis peragantur?
Summus Pontifex quaestionem excuti iussit, utrum processus matrimoniales tribunalium ecclesiasticorum in posterum non solum citiores, sed etiam gratis et sine mercede peagi possint. De hac quaestione Papa cum coetu iuris canonici peritorum locutus est, quos Mercurii die (feria quarta) admiserat quique his diebus cuidam institutioni Rotae Romanae de processibus matrimonialibus intersunt. In Synodo Episcoporum nuper in Civitate Vaticana celebrata propositum esse, ut processus matrimonio coniunctorum gratis expedirentur Franciscus Papa explicavit. „Videbimus“. Enixe Romanus Pontifex monuit, ne spiritualia et oecenomica confunderentur. Impensae processus matrimonalis in diversis dioecesibus differunt, saepe taxae minimae a duocentis ad trecentos euronum solvendae sunt honorariis, si casus fert, peritorum aliorumque hoc genus ministrorum non adnumeratis.


Übersetzung:

11. November 2014


Vatikan: Papst zum Reformationsgedenken eingeladen
Die evangelische Kirche hat Papst Franziskus zu einer gemeinsamen Feier des Reformationsjubiläums in drei Jahren eingeladen. Das Gedenken an den Beginn der Reformation durch Martin Luther 1517 sei ein Anlass, „mit mehr Klarheit und Nachdruck unsere Einheit in Christus vor der Welt zu bezeugen.“ Das sagte der ehemalige Vorsitzende des Lutherischen Weltbundes, Christian Krause, bei einer Begegnung mit Franziskus am Freitag im Vatikan. … (kna/rv 8.11.2014)

Neuregelung von Kardinalsrücktritten
Leiter von vatikanischen Kurienbehörden sind ab sofort gehalten, mit dem Erreichen des 75. Lebensjahres dem Papst ihren Rücktritt anzubieten. Diese Regelung ist Teil einer Neugestaltung des Rechtes zu Bischofs- und Kardinalsrücktritten, die der Vatikan an diesem Mittwoch veröffentlicht hat. Im Allgemeinen wird darin die im Kirchenrecht festgelegte Praxis bestätigt, dass Ortsbischöfe mit 75 Jahren ihren Rücktritt anbieten müssen. Es wird aber ein Artikel angefügt, der besagt, dass es unter besonderen Umständen der zuständigen Autorität – in der lateinischen Kirche also dem Papst – erlaubt ist, einen Bischof zum Einreichen der Rücktrittsbitte aufzufordern. Neues bringt eine Regelung für die Leiter und Mitglieder von Kurienbehörden. In Artikel sechs heißt es, dass alle Kardinäle, die ein Dikasterium oder einen Päpstlichen Rat leiten oder ein anderes vom Papst verliehenes Amt bekleiden, gehalten sind, mit 75 Jahren ihren Rücktritt einzureichen. Kapitel sieben schreibt vor, dass die übrigen Leiter von Dikasterien, die nicht Kardinäle sind, ebenso wie die Sekretäre und andere Bischöfe mit vom Papst vergebenen Ämtern diese automatisch mit der Vollendung des 75. Lebensjahres verlieren. Bislang wurden alle höheren Ämter im Vatikan für jeweils fünf Jahre vergeben, ein so genanntes Quinquennium. (rv 5.11.2014)

Sollen Ehenichtigkeitsverfahren künftig kostenlos durchgeführt werden?
Der Papst lässt prüfen, ob Ehenichtigkeitsverfahren an Kirchengerichten in Zukunft nicht nur schneller, sondern auch gratis sein können. Das sagte Franziskus vor einer Gruppe von Kirchenrechtlern, die er am Mittwoch in Audienz empfing; die Fachleute nehmen in diesen Tagen an einem Kurs der Rota Romana über Nichtigkeitsverfahren teil. Bei der jüngsten Bischofssynode im Vatikan sei der Vorschlag gekommen, die Verfahren für die Eheleute kostenfrei zu machen, sagte Franziskus; „man muss sehen“. Ausdrücklich warnte der Papst davor, spirituelle und wirtschaftliche Anliegen zu mischen. Die Kosten für ein Ehenichtigkeitsverfahren variieren von Bistum zu Bistum, oft wird eine Grundgebühr in der Höhe von 200 bis 300 Euro verlangt. Dazu kommen gegebenenfalls Honorare für psychologische oder ähnliche Gutachten. (rv 5.11.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.