2014-09-30 16:00:01

Nuntii Latini


Die undevicesimo mensis Septembris anni bismillesimi quarti decimi

E Civitate Vaticana. Cardinalis Koch: In dialogo cum Orthodoxis progressus
Commissio omnium gentium dialogo fovendo Ecclesiae tam Catholicae quam Orthodoxae in sessione Philadelphiae in Iordania habita de textu, qui ad primatum et synodalitatem spectavit, non convenerunt, id est: schema de quaestionibus fundamentalibus constitutionis Ecclesiae in colloquiis septem dierum ab omnibus non probatum esse patet. Licet Philadephiae inter se dissentirent, consensionem tamen crescere Cardinalis Curiae Romanae in Statione Radiophonica Vaticana percontatus percepit, praesertim cum parati essent ad quaestiones difficiles, quae in controversia essent, tractandas.

Commissioni Theologicae mulieres adscribentur
Commissioni Theologicae Internationali mulieres adscribentur. Romanus Pontifex Franciscus Martis die (feria tertia) sociis coetus sui consultorum theologorum maximi momenti denuo ad quinquennium usque ad annum bismillesimum undevicesimum confirmatis viginti sex novos socios, inter quos quinque mulieres, nominavit, ad quas perita in sacris disciplinis, illa Marianne Schlosser, mulier Bavarica Donaverdensis, quae inde ab anno bismillesimo quarto Institutum Theologiae et Spiritualitatis studiorum universitatis Vindobonensis moderatur. Alter socius natione Theodiscus est ille dogmaticus Carolus-Hendricus Menke, sexaginta quattuor annos natus, qui ab anno millesimo nongentesimo nono Bonnae disciplina dogmaticam atque propaedeusim theologicam docet.

Sedes Apostolica et Fraternitas Sancti Pii X: Finis est „plena reconciliatio“
Primum in pontificatu Papae Francisci quidam Fraternitatis Sancti Pii X in Curia Romana accepti sunt ad colloquia iterum instituenda. Superior Fraternitatis moribus translaticiis adhaerentis, Episcopus Bernhardus Fellay nomine, Martis die (feria tertia) una cum duobus assistentibus in sede Congregationis pro Doctrina Fidei erat. In colloquio cum Gerhardo Ludovico Müller, Praefecto huius Congregationis, habito „de quibusdam difficultatibus ad doctrinam et ius canonicum pertinentibus“ locutum esse in aula diuranriis edocendis notum factum est. Finem esse „solutionem difficultatum“ et „plenae reconciliationis consecutionem“.

Übersetzung:

30. September 2014

Kardinal Kurt Koch: Fortschritte beim Dialog mit Orthodoxen
Die Internationale Dialogkommission der katholischen und orthodoxen Kirchen konnte auf einer gemeinsamen Sitzung in Amman keinen Konsens über ein Papier zur Frage des Primats und der Synodalität finden: Der Entwurf zu Grundfragen der Kirchenverfassung fand bei den siebentägigen Gesprächen offenbar keine allgemeine Zustimmung. … Trotz der Divergenzen in Amman sieht der Schweizer Kurienkardinal im Gespräch mit Radio Vatikan dennoch Fortschritte in der Verständigung, vor allem in der Bereitschaft, sich weiterhin mit den schwierigen und strittigen Themen auseinander zu setzen. (rv 25.9.2014)

Theologenkommission bekommt weibliche Verstärkung
Die Internationale Theologenkommission bekommt weibliche Verstärkung: Papst Franziskus bestätigte an diesem Dienstag Mitglieder seines wichtigsten theologischen Beraterkreises für weitere fünf Jahre bis 2019 und ernannte zugleich 26 neue Mitglieder, darunter fünf Frauen. Unter ihnen ist die aus Bayern stammende Theologin Marianne Schlosser aus Donauwörth, die seit 2004 das Institut für Theologie der Spiritualität an der Universität Wien leitet. Zweites neues deutsches Mitglied ist der 64-jährige Dogmatiker Karl-Heinz Menke, der seit 1990 in Bonn Dogmatik und Theologische Propädeutik lehrt. (rv 23.9.2014)

Vatikan und Piusbruderschaft: Ziel ist „die volle Aussöhnung“
Zum ersten Mal im Pontifikat von Franziskus sind Vertreter der Priesterbruderschaft St. Pius X. wieder zu offiziellen Gesprächen im Vatikan empfangen worden. Der Obere der traditionalistischen Bruderschaft, Bischof Bernard Fellay, war an diesem Dienstag mit zwei Assistenten an der Glaubenskongregation. Bei dem Gespräch mit Kardinal Gerhard Ludwig Müller, dem Präfekten der Kongregation, ging es „um einige Probleme lehrmäßiger und kirchenrechtlicher Natur“, heißt es in einer Mitteilung des vatikanischen Pressesaales. Ziel sei „die Überwindung der Schwierigkeiten“ und „das Erreichen der vollen Aussöhnung“. (rv 23.9.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.