2014-05-15 16:56:31

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die decimo tertio mensis Maii anni bismillesimi quarti decimi

E Civitate Vaticana: „Studete rebus perturbandis!“
„Studete rebus perturbandis!“ Hoc Summus Pontifex Franciscus Saturni die ab eis, qui ad instituta saecularia quae vocantur pertinent, quos in Civitate Vaticana admiserat postulavit. Instituta saecularia ad novas pertinent formas vitae consecratae. Sunt enim viri mulieresque, qui vitam agunt in mundo, simul autem vitam agunt sive soli sive in parvis communitatibus spiritualem. Romanum Pontificem Pium XII „signum“ dedisse „ad res perturbandas pertinens“, cum anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo documento eius, quae a verbis „Provida Mater Ecclesia“ inciperent, hanc vitae consecratae formam adprobaret. Papa Franciscus „differentiam spritualem“ huius vocationis, quae inter mundum et contemplationem interest, maxime laudavit.

De Pontificiorum Operum Missionalium viis effectivis novisque
Rationes effectiva novasque vias Pontificorum Operum Missionalium Summus Pontifex expectat. Veneris die eos, qui ad ea pertinent, alloquendi causa admisit. Papa dixit, quod mundus mutaretur, Ecclesiam quoque mutari debere. Missionem, quae ad mundum spectaret, praesertim ad hominem ad secundarias societatis partes detrusum pertinere, Evangelii annuntiationem et studium sociale inter se coniuncta esse, quo nunquam separari possent. ….

Summus Pontifex Paulus VI in librum beatorum referetur
Nunc publicum est: Die undecimo mensis Octobris Summus Pontifex VI beatificabitur. Hoc in Aula Sedis Apostolicae Diurnariis Edocendis die Saturni notum factum est. Papa Franciscus Praefecto Pontficiae Congregationis de Causis Sanctorum, Angelo Cardinali Amato, facultatem concesserat, ut beatificationem notam faceret. Quae in Area Petriana celebrabitur eritque summum fastigium conclusionemque Synodi Episcoporum de familia, quae in Civitate Vaticana locum habebit. Summus Pontifex Paulus VI, qui ab anno millesimo nogentesimo sexagesimo tertio usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimo octavo munere Petrino functus est, Concilium Vaticanum Secundum a decessore suo Ioanne XXIII convocatum ad finem adduxit et decisiones eius in vitae usum deducendas curavit. Declaratio beatificationis suae tam breviter post Ioannis XXIII in sanctorum album relationem factam indicium esse putatur, quantopere Summus Pontifex Franciscus se obligatum sentiat Concilio.


Übersetzung:

13. Mai 2014

„Seid revolutionär!“
„Seid revolutionär!“ Darum hat Papst Franziskus an diesem Samstag die Angehörigen italienischer Säkularinstitute gebeten, die er im Vatikan in Audienz empfing. Säkularinstitute bilden den Rahmen für neuere Formen des geweihten Lebens: es sind Männer oder Frauen, die im weltlichen Leben stehen, aber zugleich ein geistliches Leben führen, allein oder in kleinen Gemeinschaften. Papst Pius XII. habe eine „revolutionäre Geste“ gesetzt, als er 1947 mit seinem Schreiben „Provida Mater Ecclesia“ diese Form geweihten Lebens ermöglichte. Franziskus würdigte besonders die „geistliche Spannung“ dieser Berufung zwischen Welt und Kontemplation. (rv 10.5.2014)

Päpstliche Missionswerke: Kreative Methoden und neue Wege
Kreative Methoden und neue Wege: Das erwartet Papst Franziskus von den päpstlichen Missionswerken. An diesem Freitag empfing er deren Vertreter in Audienz. Der Wandel der Welt erfordere einen Wandel auch der Kirche, so der Papst. Die Mission, für die die Werke stünden, müsse vor allem den Menschen am Rande gelten, Verkündigung und soziales Engagement gehörten untrennbar zusammen. … (rv 9.5.2014)

Papst Paul VI. wird seliggesprochen
Nun ist es offiziell: am 19. Oktober wird Papst Paul VI. selig gesprochen. Das hat der vatikanische Pressesaal an diesem Samstag mitgeteilt. Papst Franziskus hat bei einer Audienz den Präfekten der vatikanischen Kongregation für die Selig- und Heiligsprechungen, Kardinal Angelo Amato, dazu ermächtigt, die Seligsprechung bekannt zu geben. Die Feier wird auf dem Petersplatz stattfinden und der Höhepunkt und Abschluss der vatikanischen Bischofssynode zum Thema Familie sein. Papst Paul VI., der von 1963 bis 1978 amtierte, führte das von seinem Vorgänger Johannes XXIII. einberufene Zweite Vatikanische Konzil zu Ende und leitete auch die Umsetzung seiner Beschlüsse ein. Die Bekanntgabe seiner Seligsprechung so kurz nach der Heiligsprechung von Johannes XXIII. gilt als Indiz dafür, wie sehr sich Papst Franziskus dem Konzil verpflichtet fühlt (rv 10.5.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.