2014-04-26 16:52:04

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die vicesimo secundo mensis Aprilis anni bismillesimi quarti decimi


Papa: “Incita ad pacem in Ucraina componendam incepta!
„Christus surrexit, venite et videte! Fratres sororesque, beatum vobis exopto festum Paschale!“ In maenio Basilicae Vaticane stans Papa homines in Area Petriana coadunatos salutavit. Plus quam centum milia, ut una cum eo Missam Paschalem celebrarent eiusque nuntium Paschale, quod Papa Missa finita protulit, audirent, venerant. Maxime de Ucraina eius sermo erat.

Papa in Missa chrismatis dixit: „Populus Dei gaudium sacerdotum custodit.“
Summus Pontifex Franciscus, cum olea sacra benedixit et Sanctam Missam imprimis cum presbyteris celebravit, Iovis diei tempore matutino celebationem dierum Paschalium incohavit. Missa chrismatis a praecipuo trium oleorum, chrismate nempe, denominatur. Ad hunc cultum divinum feria quinta in Coena Domini celebrandum presbyteri dioecesis de more antiquo circa episcopum suum congregant, ut promissionem sacerdotalem renovent et olea, quibus ad sacra ministeria exercenda egent, in paroechias suas deferant. Hoc quoque in Basilica Vaticana matutino tempore Iovis diei factum est. Papa, cum presbyteros memoravit, de praecipuo argumento theologiae spiritualitatisque suae mentionem fecit: populo scilicet Dei fideli. In homilia sua praeter morem longo temporis spatio circumscripta voce gaudii fultus vitam sacerdotalem recoltuit, quae sine fidelibus non ominino cogitari posset.

Multis alloquendi causa admissis Papa dixit. „Si unicus essem homo, Iesus id pro me fecisset.“
Etiamsi Iesus passionem suam suscipiens a Iuda traditus est, tamen in cruce liber solutusque se ipsum tradidit. His usus verbis Summus Pontifex die Mercurii multis alloquendi casua admissis catechsim instituit. … Neque resurrectionem esse „beatum finem“ pelliculae cinematographicae instar. Iesum in cruce victum manifestari. Dei autem salutis consilium omnia, quae homines cogitare possent, excedere. Subiunxit Papa Deum enim nobis humilem manifestare victoriam, quae hominibus adversum esse exitum videretur. Iesum malo concedere, ut Sibi appropinquaret, et id subire, ut vinceretur.

Übersetzung:

22. April 2014

Papst: „Wecke und inspiriere Initiativen für eine Befriedung in der Ukraine!“
„Christus surrexit, venite et videte! Liebe Brüder und Schwestern, frohe Ostern!“ Vom Balkon der Petersbasilika aus grüßte der Papst die auf dem Petersplatz versammelten Menschen, über 150.000 waren gekommen, um mit ihm gemeinsam die Ostermesse zu feiern und die Osterbotschaft zu hören, die der Papst anschließend verkündete. Die Ukraine war prominent in seinen Gedanken. (rv 20.4.2014)

Chrisam-Messe: „Das Volk Gottes hütet die Freude des Priesters“
Mit der Weihe der sakramentalen Öle und einer Messe vor allem mit Priestern begann Papst Franziskus an diesem Donnerstagmorgen die Feier der österlichen Tage. Die Chrisam-Messe ist benannt nach dem wichtigsten der drei Öle, dem Chrisam. In diesem Gottesdienst am Gründonnerstag versammeln sich traditionell die Priester eines Bistums um ihren Bischof, um ihre Weiheversprechen zu erneuern und die Öle, die sie zu ihrem Dienst brauchen, in ihre Gemeinden mitzunehmen, so auch im Petersdom an diesem Donnerstag Morgen. Ein Kernstück der Theologie und Spiritualität des Papstes stand im Zentrum der Betrachtungen des Papstes zum Priestertum: Das gläubige Volk Gottes. In seiner ungewöhnlich langen Predigt meditierte er anhand des Begriffs der „Freude“ das Priestersein, das ohne die Gemeinde gar nicht gedacht werden könne. (rv 17.4.2014)

Generalaudienz: „Und wäre ich der einzige Mensch, hätte Jesus das für mich getan“
Auch wenn am Beginn des Leidens Jesu der Verrat durch Judas steht, so ist die Selbsthingabe Jesu am Kreuz trotzdem in absoluter Freiheit geschehen. Das betonte Papst Franziskus in seiner Katechese zur Generalaudienz an diesem Mittwoch. … Auch die Auferstehung sei kein „Happy End" wie im Film. Jesus erscheine am Kreuz als Besiegter. Gottes Heilsplan sprenge jedoch alle menschlichen Vorstellungen: Gott zeige uns einen demütigen Sieg, der menschlich als ein Scheitern daher komme, so der Papst. Jesus erlaube dem Bösen, sich ihm zu nähern, er nehme es auf sich, um es zu besiegen.
(rv 16.4.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.