2014-03-24 16:35:18

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



RealAudioMP3 Die decimo octavo mensis Martis anni bismillesimi quarti decimi

Ex Ariccia. Papa Franciscus recessus spirituales finivit
Summus Pontifex Franciscus recessus spirituales quadragesimales finvit. Veneris die Papa et sui administri principales Curiae Romanae in Civitatem Vaticanam reverti sunt. A Solis die una cum eis, qui dicasteriis Romanis praesunt, precationibus meditationibusque vacavit. Recessus sprituales Aricciae, quae fere triginta chilometra a Roma ad meridiem spectans distat, in domo monasterii remoto habiti sunt. Ibi quoque Papa primum aniversarium sui Pontificatus sine celebrationibus egit. Una cum fere octoginta comitibus in duobus laophoris sitis adiit et rediit. Primum recessus spirituales translaticii Papae Curiaeque Romanae extra Civitatem Vaticanam instituti sunt.

Ex Italia. Canonizatio Ioannis XXIII et Ioannis Pauli II
Cum Ioannes XXIII et Ioannes Paulus II die septimo vicesimo mensis Aprils canonizabuntur et septimana maior recoletur, in Urbe decies centena milia hospitum totius orbis terrarum expectabuntur. Hoc in actis diurnariis Italicis vulgo „La Repubblica“ appellatis eis in magistratu, qui omnia praeparunt, relatis relatum est. Primum ad summum de quinquies centena miliis visendi causa venturorum sermo erat. Ex quo sequitur, ut iam octoginta quinque centesimae partes conclavium deversoriorum Urbis in antecessum constitutae sint. Iam trecenti milia pereginatorum ex Prolonia, patria Ioannis Pauli II, adventuri dicuntur. Magistratus Urbis iam ab initio rerum exsequendarum consilii canonizationem amborum Pontificum populo gratiosorum frequentiae magnae causa in extrema Urbis transtulisset.

E Civitate Vaticana. Coccopalmerio: Franciscum necessitudinem, quae inter Papam et fideles intercedit, mutavit
Intra unum tantum annum Summus Pontifex Franciscus necessitudinem, quae inter Papam et fideles intercedit, mutavit. Hoc a Praeside Pontificii Concilii pro Legum Textibus, Francisco Cardinale Coccopalmerio, colligitur. Papam Franciscum ea speciatim intelligere, quae ad indolem sacram muneris Petrini pertinerent“ Cardinalis Italicus Curiae Romanae addicit. Quae autem aliter quam temporibus peractis ad congressiones converti, non ad necessitudinem, quae inter Papam et fidelem intercederet. Ex quo autem effectum esse, ut quidam reprehenderent, Cardinalis Coccopalmerio a procuratione nuntiis distribuendis, quae vulgo „Ansa“ vocatur, percontatus dixit. Indolem sacram muneris Petrini, quae usque ad hoc tempus valeret, magni facere oportere. Benedictum XVI probavisse munus Petrinum non necessario usque ad vitae finem exerceri debere, sed conscientiae eius, qui eo fungeretur, ligatum esse.

Übersetzung:

18. März 2014


Franziskus beendet geistliche Einkehr
Papst Franziskus hat seine Fastenexerzitien beendet. Am Freitagvormittag trafen der Papst und seine wichtigsten Kurienmitarbeiter wieder im Vatikan ein. Seit Sonntag hatte sich Franziskus mit den Spitzen der Kurie Gebet und Meditation gewidmet. Die Einkehrtage fanden in Ariccia knapp 30 Kilometer südlich von Rom in einem abgeschiedenen Ordenshaus statt. Dort beging der Papst auch den ersten Jahrestag seines Pontifikates ohne Feiern. Die An- und Abreise unternahm Franziskus gemeinsam mit seinen rund 80 Begleitern in zwei Autobussen. Es war das erste Mal, dass die traditionellen Fastenexerzitien für Papst und Kurie außerhalb des Vatikans stattfanden. (rv/kann 14.3.2014)

Italien. Heiligsprechung
Zur Heiligsprechung von Johannes XXIII. und Johannes Paul II. am 27. April sowie für die vorangehenden Kar- und Ostertage erwartet die Stadt Rom sieben Millionen Gäste aus aller Welt. Das berichtet die italienische Zeitung „La Repubblica“ unter Berufung auf den Planungsstab der Stadtregierung. Zuletzt war von maximal fünf Millionen Besuchern die Rede. Demnach sind bereits 85 Prozent der Hotelzimmer Roms ausgebucht. Allein 300.000 Pilger sollen aus Polen, dem Heimatland Johannes Pauls II. anreisen. Die römische Stadtverwaltung hätte die Heiligsprechung der beiden populären Päpste wegen des hohen Andrangs von Beginn an gerne an den Stadtrand verlegt. (kna/rv 12.3.2014)

Coccopalmerio: Franziskus hat Verhältnis zwischen Papst und Glaube revolutioniert
Innerhalb eines Jahres hat Franziskus das Verhältnis zwischen Papst und Gläubigen revolutioniert. Das ist das Fazit des Präsidenten des vatikanischen Dikasteriums für Gesetzestexte, Kardinal Francesco Coccopalmiero. Papst Franziskus habe „ein besonderes Verständnis für die Sakralität des Papsttums“, fügt der italienische Kurienkardinal an. Diese Sakralität sei im Gegensatz zu früher jedoch auf die Begegnung konzentriert und nicht auf das Verhältnis zwischen Papst und Gläubigen. Dies habe aber auch zu Kritik geführt, so Coccopalmiero gegenüber der italienischen Nachrichtenagentur „Ansa“. Es sei legitim, auch die bisherige Sakralität des Papsttums hochzuhalten. Benedikt XVI. wiederum habe „bewiesen“, dass das Papstamt nicht unbedingt auf Lebzeiten gedacht, sondern an das Gewissen des Amtsträgers gebunden sei. (ansa 12.3.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.