NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die
undecimo mensis Februarii anni bismillesimi quarti decimi
Novus
Subsecretarius Synodi Episcoporum designatus est Novus Subsecretarius Synodi
Epicoporum est Fabius Fabene, Italicus natione, olim officii Synodi moderator. Nominatio
sua a Summo Pontifice declarata a Sede Apostolica Saturni die nota facta est. Fabene
Secretario Generali Synodi Episcoporum, Archiepiscopo Laurentio Baldisseri, assistet.
Qui a Romano Pontifice Francisco proximo die vicesima secunda mensis Februarii ad
cardinaliciam evehetur. Nominatio multis minime opinantibus accidit, cum ea demonstrari
censerent Papam Franciscum in animo habere fore, ut Synodus auctoritate plus valeret,
cum institutum esset collegialitatis. Nam in Curia Romana praeter morem est, quod
Secretarius Generalis Synodis Episcoporum Cardinalis est.
Qui Consilio pro
Laicis praeficiuntur, confirmati, qui ad id pertinent, permutati sunt Romanus
Pontifex Franciscus aliquas nominationes, quae ad Consilium Pontificium pro Laicis
spectant, peregit. Primum huius Consilii officium Praesidis, quod Stanislaus Cardinalis
Rylko, et Secretarii, quod Episcopus Ioseph Clemens exercet, confirmavit. Ad eos,
qui recenter nominati sunt, Archiepiscopus ille Vindobonensis Christophorus Cardinalis
Schönborn et Archiepiscopus ille Monacensis Frisingensis Reinhardus Cardinalis Marx
pertinent. Cardinalem Vindobonensem Schönborn iam nuper in Commissionem Cardinalium
argentariae Vaticanae IOR vigilandae vocaverat. Cardinalis ille Marx iussu Francisci
ad Consilium octo Cardinalium, quod Papae de instauratione Curiae Romanae consiliat,
pertinet. Cuius moderator, Rodriguez Cardinalis Maradiga, ut nuper notum fecit, Franciscus
de Consilio Laicorum in Congregationem mutando cogitare videtur.
Relatio
a Lunacek confecta Europam scindit Europaeus Publicorum Legislatorum Coetus
numero suffragorum maiore, quae a Ulrica Lunacek, deputata Europaei Publicorum Legislatorum
Coetus, proposita est petitionem accepit, cui tres centum nonaginta quattuor faverunt,
centum septuaginta illi obstiterunt septuaginta duobus deputatis a voto abstinentibus.
Hic est suffragationis exitus. Petitione quae vocatur Lunacek in Unione Europea familiaris
disciplina poscitur, qua iura ad matrimonium et familiam spectantia ad homosexuales
extendantur. Relatione illa accepta eos, quorum interesset, eo adultos Europam scindere.
Hoc a Maria Hildingsson, Secretaria generali Associationum Catholicarum Consociationum
Familiarum, colligitur. Hanc quaestionem multae esse prudentiae, cum omnes terrae
Europae diversas res politicas familiares pertractarent et in omnibus regionibus res
aliter percipirentur.
Übersetzung:
11. Februar 2014
Neuer
Untersekretär der Bischofssynode ernannt Neuer Untersekretär der Bischofssynode
ist der Italiener Fabio Fabene, der bisherige Büroleiter der Synode. Seine Ernennung
durch den Papst gab der Vatikan an diesem Samstag bekannt. Fabene wird dem Generalsekretär
der Bischofssynode Lorenzo Baldisseri zuarbeiten. Baldisseri erhebt Franziskus am
kommenden 22. Februar zum Kardinal. Seine Ernennung sorgte für Überraschung. Sie wird
als Zeichen dafür gewertet, dass Franziskus die Synode als Institution kollegialer
Führung der Weltkirche stärken will: Im Vatikan kam es bisher nie vor, dass der Generalsekretär
der Bischofssynode ein Kardinal war. (rv 8.2.2014)
Laienrat: Spitze bestätigt,
Mitglieder ausgetauscht Papst Franziskus hat eine Reihe von Ernennungen für
den Päpstlichen Laienrat vorgenommen. Er bestätigte zunächst den Präsidenten und Sekretär
des Rates, Kardinal Stanislaw Rylko und Bischof Josef Clemens im Amt. Unter den neu
ernannten Mitgliedern sind der Wiener Erzbischof Kardinal Christoph Schönborn und
der Erzbischof von München und Freising, Kardinal Reinhard Marx. Den Wiener Kardinal
Schönborn hatte Franziskus jüngst bereits in die Kardinalskommission zur Aufsicht
über das vatikanische Geldinstitut IOR berufen. Kardinal Marx gehört auf Wunsch von
Franziskus dem achtköpfigen Kardinalsrat an, der den Papst zur Kurienreform berät.
Wie dessen Leiter, Kardinal Rodriguez Maradiaga, jüngst bekannt gab, plant Franziskus
offenbar, den Laienrat zur Kongregation aufzuwerten. (rv 6.2.2014)
Lunacek-Bericht
spaltet Europa Das EU-Parlament hat mit großer Mehrheit den Antrag der österreichischen
EU-Abgeordneten Ulrike Lunacek angenommen. 394 Befürworter, 176 Gegner sowie 72 Stimmenthaltungen:
so lautet das Abstimmungsresultat. Der Lunacek-Antrag fordert in der EU eine Familienpolitik,
die Ehe- und Familienrechte auf Homosexuelle ausweitet. Mit der Annahme des Berichts
habe eine Lobby gewonnen, die Europa spaltet. Das ist das Fazit von Maria Hildingsson,
Generalsekretärin der europäischen Vereinigungen katholischer Familienverbände. Das
Thema sei sehr heikel, weil jedes EU-Land eine andere Familienpolitik betreibe und
in allen Ländern sehr unterschiedliche Sensibilitäten vorherrschten. (rv 5.2.2014)