HomeRadio Vatikan
foto testata   
Andere Sprachen  

Home >  Kirche  > Artikel von 2014-02-13 16:38:44
A+ A- Drucken



Nuntii Latini



RealAudioMP3 Die undecimo mensis Februarii anni bismillesimi quarti decimi


Novus Subsecretarius Synodi Episcoporum designatus est
Novus Subsecretarius Synodi Epicoporum est Fabius Fabene, Italicus natione, olim officii Synodi moderator. Nominatio sua a Summo Pontifice declarata a Sede Apostolica Saturni die nota facta est. Fabene Secretario Generali Synodi Episcoporum, Archiepiscopo Laurentio Baldisseri, assistet. Qui a Romano Pontifice Francisco proximo die vicesimo secunda mensis Februarii ad cardinaliciam evehetur. Nominatio multis minime opinantibus accidit, cum ea demonstrari censerent Papam Franciscum in animo habere fore, ut Synodus auctoritate plus valeret, cum institutum esset collegialitatis. Nam in Curia Romana praeter morem est, quod Secretarius Generalis Synodis Episcoporum Cardinalis est.


Qui Consilio pro Laicis praeficiuntur, confirmati, qui ad id pertinent, permutati sunt
Romanus Pontifex Franciscus aliquas nominationes, quae ad Consilium Pontificium pro Laicis spectant, peregit. Primum huius Consilii officium Praesidis, quod Stanislaus Cardinalis Rylko, et Secretarii, quod Episcopus Ioseph Clemens exercet, confirmavit. Ad eos, qui recenter nominati sunt, Archiepiscopus ille Vindobonensis Christophorus Cardinalis Schönborn et Archiepiscopus ille Monacensis Frisingensis Reinhardus Cardinalis Marx pertinent. Cardinalem Vindobonensem Schönborn iam nuper in Commissionem Cardinalium argentariae Vaticanae IOR vigilandae vocaverat. Cardinalis ille Marx iussu Francisci ad Consilium octo Cardinalium, quod Papae de instauratione Curiae Romanae consiliat, pertinet. Cuius moderator, Rodriguez Cardinalis Maradiga, ut nuper notum fecit, Franciscus de Consilio Laicorum in Congregationem mutando cogitare videtur.

Relatio a Lunacek confecta Europam scindit
Europaeus Publicorum Legislatorum Coetus numero suffragorum maiore, quae a Ulrica Lunacek, deputata Europaei Publicorum Legislatorum Coetus, proposita est petitionem accepit, cui tres centum nonaginta quattuor faverunt, centum septuaginta illi obstiterunt septuaginta duobus deputatis a voto abstinentibus. Hic est suffragationis exitus. Petitione quae vocatur Lunacek in Unione Europea familiaris disciplina poscitur, qua iura ad matrimonium et familiam spectantia ad homosexuales extendantur. Relatione illa accepta eos, quorum interesset, eo adultos Europam scindere. Hoc a Maria Hildingsson, Secretaria generali Associationum Catholicarum Consociationum Familiarum, colligitur. Hanc quaestionem multae esse prudentiae, cum omnes terrae Europae diversas res politicas familiares pertractarent et in omnibus regionibus res aliter percipirentur.


Übersetzung:


11. Februar 2014

Neuer Untersekretär der Bischofssynode ernannt
Neuer Untersekretär der Bischofssynode ist der Italiener Fabio Fabene, der bisherige Büroleiter der Synode. Seine Ernennung durch den Papst gab der Vatikan an diesem Samstag bekannt. Fabene wird dem Generalsekretär der Bischofssynode Lorenzo Baldisseri zuarbeiten. Baldisseri erhebt Franziskus am kommenden 22. Februar zum Kardinal. Seine Ernennung sorgte für Überraschung. Sie wird als Zeichen dafür gewertet, dass Franziskus die Synode als Institution kollegialer Führung der Weltkirche stärken will: Im Vatikan kam es bisher nie vor, dass der Generalsekretär der Bischofssynode ein Kardinal war. (rv 8.2.2014)

Laienrat: Spitze bestätigt, Mitglieder ausgetauscht
Papst Franziskus hat eine Reihe von Ernennungen für den Päpstlichen Laienrat vorgenommen. Er bestätigte zunächst den Präsidenten und Sekretär des Rates, Kardinal Stanislaw Rylko und Bischof Josef Clemens im Amt. Unter den neu ernannten Mitgliedern sind der Wiener Erzbischof Kardinal Christoph Schönborn und der Erzbischof von München und Freising, Kardinal Reinhard Marx. Den Wiener Kardinal Schönborn hatte Franziskus jüngst bereits in die Kardinalskommission zur Aufsicht über das vatikanische Geldinstitut IOR berufen. Kardinal Marx gehört auf Wunsch von Franziskus dem achtköpfigen Kardinalsrat an, der den Papst zur Kurienreform berät. Wie dessen Leiter, Kardinal Rodriguez Maradiaga, jüngst bekannt gab, plant Franziskus offenbar, den Laienrat zur Kongregation aufzuwerten. (rv 6.2.2014)

Lunacek-Bericht spaltet Europa
Das EU-Parlament hat mit großer Mehrheit den Antrag der österreichischen EU-Abgeordneten Ulrike Lunacek angenommen. 394 Befürworter, 176 Gegner sowie 72 Stimmenthaltungen: so lautet das Abstimmungsresultat. Der Lunacek-Antrag fordert in der EU eine Familienpolitik, die Ehe- und Familienrechte auf Homosexuelle ausweitet. Mit der Annahme des Berichts habe eine Lobby gewonnen, die Europa spaltet. Das ist das Fazit von Maria Hildingsson, Generalsekretärin der europäischen Vereinigungen katholischer Familienverbände. Das Thema sei sehr heikel, weil jedes EU-Land eine andere Familienpolitik betreibe und in allen Ländern sehr unterschiedliche Sensibilitäten vorherrschten. (rv 5.2.2014)


Teile




Über uns Programmschema Kontakt Freunde von RV RV-Freunde: Downloads Links Andere Sprachen Heiliger Stuhl Vatikanstadt Liturgische Feiern des Papstes
All the contents on this site are copyrighted ©. Webmaster / Credits / Rechtliche Hinweise / Werben auf Radio Vatikan