2014-02-05 16:52:10

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



Die quarto mensis Februarii anni bismillesimi quarti decimi

Papa quosdam, qui ad Iter Neocatechumenale pertinent, admisit
Summus Pontifex Franciscus motus spirituales rogavit, ut cum dioecesibus et parochis, in quibus operam impendunt, concorditer „viverent“ et sociam operam praestarent. Hoc Saturni die sodalibus Itineris Neocatechumenalis in Aula Fidelibus Admittendis admissis dixit. Communionem esse aliquid, quod praecipuum esset, Papa explicavit. Decem fere milia sodalium Itineris Neocatechumenalis Papam conveniunt. A temporis momento suae electionis primum erat, ut pluria milia personarum admitteret, quae hanc persolvunt adultorum initiationem christianam, quae anno bis millesimo octavo a Sede Apostolica definitive approbata erat.

Archiepiscopus Müller: „Ecclesia ad potestatem consequendam ne proelietur“
Ecclesiae ne solum “de difficultatibus, quae ad structuram pertinent”, cura sit. Hoc Praefectus Congregationis de Doctrina Fidei, Archiepiscopus Gerhardus Ludovicus Müller, in quadam acroasi in Studiorum Universitate Catholica Valentina in Hispania sita habita dixit. “Si collegialitas Episcoporum et primatus Romani Pontificis iterum ordinantur, quaestio Dei, quae hoc temporis spatio lacessit, numquam neglegi potest”, Cardinalis designatus explicavit. In acroasi, cuius verba breviter in actis diurnis Vaticanis, quibus “L´Osservatore Romano” titulus est et quae die Veneris edidta sunt, nota facta sunt, consilio Summi Pontificis Francisci Ecclesiae dipertiendae favit: “Romanus Pontifex varias vitae condiciones, quae singularibus in nationibus et hominum cultibus Ecclesiae manifestantur, ex Urbe praecipue percipere et quamvis ipse difficultatem eo loci solvere non potest et debet.” Sin Episcopi, Synodi, Conferentiae Episoporum maiora reciperent onera et munera quadam facultate docendi, quae ut magistri exercerent, haud exclusa, hoc “non esse signum, quo mens mutaretur aut Sedes Apostolica everteretur”, Praefectus praeproperas consecutiones recusans docuit.

Franciscus: „Congregatio de Doctrina Fidei locus sit dialogi“
Summus Pontifex Franciscus Veneris die coram eis, qui muneribus in Congregatione de Doctrina Fidei funguntur, dixit integritatem fidei seravare munus esse multum prudentiae et consilii postulans. Populum Dei “iure” gaudere “depositum fidei perlucidum integrumque servandi”. Eodem tempore Papa munus deserviens huius dicasterii confirmavit et administros monuit, ut decernentes de eis, quae agenda sunt, sociam operam cum Episcopis et Conferentiis Episcoporum praestarent. Enixe Franciscus ministris suis Congregationis de Doctrina Fidei gratias egit de laboribus, quos ad sacerdotes incumbuerunt, qui abusus minorum commiserant. Infantes adulescentesque omnibus in rerum adiunctis protegendos esse Summus Pontifex confirmavit. Qua re se iusisse, ut videretur, num commissio, quae condidisset, infantibus protegendis Congregationi de Doctrina Fidei aggregaretur.

Übersetzung:

4. Februar 2014

Papst empfängt Neokatechumenale
Papst Franziskus bittet geistliche Bewegungen darum, sich gut mit den Bistümern und Pfarreien, in denen sie arbeiten, zu vertragen und zu koordinieren. Das sagte er an diesem Samstag bei einer großen Audienz für Mitglieder des „Neokatechumenalen Wegs“, er empfing sie in der vatikanischen Audienzhalle. Die Gemeinschaft sei „etwas Wesentliches“, so der Papst. Etwa 10.000 Mitglieder des Neokatechumenalen Wegs nahmen an dieser Begegnung mit dem Papst teil. Es war das erste Mal seit der Wahl, dass Franziskus mehrere tausend Personen in einer Audienz empfängt, die diese christliche Initiation für Erwachsene durchlaufen, welche erst 2008 vom Heiligen Stuhl endgültig approbiert worden war. (rv/zenit 1.2.2014)

Erzbischof Müller: „Kirche sollte sich keine Machtkämpfe leisten“
Die Kirche sollte nicht nur „um eigene Strukturprobleme“ kreisen. Das sagte der Präfekt der Glaubenskongregation, Erzbischof Gerhard Ludwig Müller, in einem Vortrag an der Katholischen Universität von Valencia in Spanien. Eine „Neujustierung von ... bischöflicher Kollegialität und dem Primat des Papstes darf die epochale Herausforderung der Gottesfrage nie aus den Augen lassen“, so der designierte Kardinal. In dem Text, dessen Kurzfassung auch in der Vatikanzeitung „L´Osservatore Romano“ von diesem Freitag erschien, stellt sich der deutsche Kurienerzbischof hinter das Projekt von Papst Franziskus, die Kirche zu dezentralisieren: „Der Papst kann und muss nicht die vielfältigen Lebensbedingungen, die für die Kirche in den einzelnen Nationen und Kulturen sich zeigen, zentral von Rom aus erfassen und jedes Problem vor Ort selbst lösen“. Wenn Bischöfe, Synoden, Bischofskonferenzen „eine größere Verantwortung wahrnehmen inklusive einer gewissen lehramtlichen Kompetenz“, sei das aber „kein Signal für Richtungswechsel oder eine ,Revolutionim Vatikan‘“, erteilte der Präfekt vorschnellen Schlussfolgerungen eine Abfuhr. (rv 31.1.2014)

Franziskus: „Die Glaubenskongregation sei ein Ort des Dialogs“
Die Unversehrtheit des Glaubens zu bewahren, ist eine delikate Aufgabe. Das hat Papst Franziskus am Freitag vor den Angehörigen der vatikanischen Glaubenskongregation gesagt. Das Volk Gottes habe ein „Recht“ darauf, den „Schatz des Glaubens in seiner Reinheit und Unversehrtheit zu erhalten“. Gleichzeitig unterstrich der Papst die dienende Funktion des Kurienbüros und erinnerte seine Mitarbeiter daran, bei ihren Entscheidungen jeweils mit den Bischöfen und den Bischofskonferenzen zusammenzuarbeiten. Ausdrücklich dankte Franziskus seinen Mitarbeitern an der Glaubenskongregation für ihre Arbeit im Umgang mit Priestern, die sich des Kindesmissbrauchs schuldig gemacht haben. Kinder und Jugendliche seien in der Kirche unter allen Umständen zu schützen, betonte der Papst. Deshalb lasse er gerade die Möglichkeit prüfen, die von ihm gegründete Kinderschutzkommission der Glaubenskongregation anzugliedern. (rv 31.1.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.