2013-10-11 17:01:57

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



RealAudioMP3 Die octo mensis Octobris anni bismillesimi tredecimi

Papa de “cultura rerum fugientium” monuit
Summus Pontifex Franciscus iuvenibus hortatus est, ut electiones vitae definitivas assumerent. Papa, dum duodecim milia iuvenum ante Basilicam Sanctae Mariae Angelorum die Veneris Assisii convenit, ut amor partis cresceret, ut matrimonium diligenter praeparetur, ut preces funderentur et de cetero ut Domino confideretur, suasit. Eodem tempore “culturae rerum fugentium”, quae his temporibus longe lateque diffunderetur, adversatus est. Partes non paucas tantum coniungi, dummodo primus amor maneret. Alumnum etiam iuvenem sibi aliquando dixisse decem annos esse presbyterum ei placuisse, quibus autem elapsis aliquid aliud facere eum voluisse. Franciscus ei opposuit: “Iesus autem nos non temporarie redemit, sed in perpetuum.”

De propositionibus instaurationis Curiae Romanae
Octo Cardinales, qui ad Consilium Cardinalium, quod Summo Pontifici Francisco intuitu Curiae Romanae instaurationis consilia det, pertinent, de “Moderatore Curiae”, de minuta conglobatione Curiae Romanae, de muneribus Secretariatus Status aliter definitis, de novis legibus ad labores Curiae Romanae expediendos et de momento laicorum locuti sunt. Prima sessio tribus diebus elapsis die Iovis in Civitate Vaticana finita est. Sedis Apostolicae locutor, Pater Federicus Lombardi nomine, notum fecit has deliberationes Summo Pontifici valde expedire, cum die decimo quinto mensis Octobris novus Secretarius Status Petrus Parolin officium suscepturus esset, quem ad officium exercendum a Papa praescripta petiturum esse certum est.

Cardinalis Sandri: „Papa collegialitatem confirmavit“
Leonardus Cardinalis Sandri, Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, explicavit Summum Pontificem collegialitatem ut indolem Ecclesiae confirmare in animo habere. Hoc et constitutione coetus octo consultorum Curiae Romanae instaurandae, quam Papa voluit, et confirmatione momenti Synodis Episcoporum eorumque participatione in decernendis demonstratur. Finem instaurationis Curiae Romanae iam aggressae esse, ut Ecclesia hominibus adesset, Cardinalis Sandro dixit. … Consilii Cardinalium praesertim est documentum, cui titulus “Pastor Bonus” est, recognoscere, ut Papa Franciscus in animo habet. Hoc documentum statuit, quomodo Curia Romana ordinata sit et opera exerceat.

Übersetzung:

8. Oktober 2013

Papst: Warnung vor der „Kultur des Vorläufigen“
Papst Franziskus hat Jugendliche ermutigt, endgültige Entscheidungen für ihr Leben zu treffen. Bei einer Begegnung mit 12.000 Jugendlichen vor der Basilika Santa Maria degli Angeli am Freitag in Assisi riet der Papst dazu, die Liebe zum Partner reifen zu lassen, sich gut auf die Ehe vorzubereiten, zu beten und im übrigen auf den Herrn zu vertrauen. Gleichzeitig wandte er sich gegen eine „Kultur des Vorläufigen“, die heute hohe Verbreitung habe: Nicht wenige Paare hielten nur zusammen, solange die erste Liebe dauere. Sogar ein junger Seminarist habe ihm einmal gesagt, er wäre gerne Priester für zehn Jahre, um dann etwas anderes zu tun. „Aber Jesus hat uns nicht vorübergehend gerettet, sondern für ewig“, wandte Franziskus ein. (rv 5.10.2013)

Vorschläge zur Kurienreform
Einen „Kurienmoderator“, weniger römischen Zentralismus, anders gefasste Aufgaben für das Staatssekretariat, eine neue gesetzliche Grundlage für die Arbeit der Kurie und mehr Gewicht für Laien: Darüber haben die acht Kardinäle des Kardinalsrates gesprochen, die Papst Franziskus bei der Kurienreform beraten. Ihre erste dreitägige Sitzungsperiode endete an diesem Donnerstag im Vatikan. Vatikansprecher Pater Federico Lombardi teilte dazu mit, diese Überlegungen seien dem Papst gerade aktuell sehr nützlich: am 15. Oktober wird der neue Kardinalstaatsskretär Pietro Parolin sein Amt antreten, der sicherlich vom Papst Anweisungen für seinen Dienst erbeten werde. (rv 3.10.2013)

Kardinal Sandri: „Papst betont die Kollegialität“
Der Papst will Kollegialität als Merkmal der Kirche unterstreichen. Dies betont Kardinal Leonardo Sandri, der Präfekt der vatikanischen Ostkirchenkongregation. Ein Hinweis darauf sei die Einrichtung der achtköpfigen Beratergruppe zur Kurienreform durch den Papst sowie seine Betonung der Bedeutung der Bischofssynode und deren Teilhabe an Entscheidungsprozessen. Ein Anliegen der auf den Weg gebrachten Kurienreform ist laut Kardinal Sandri die Garantie einer Kirche nah am Menschen. … Der Kardinalsrat soll unter anderem das Dokument Pastor Bonus, überarbeiten, so will es Papst Franziskus. Dieses Dokument bestimmt, wie die päpstliche Kurie strukturiert ist und wie sie arbeitet. … (rv 2.10.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.