2013-07-09 16:44:06

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die nono mensis Iulii anni bismillesimi tredecimi


Homilia Papae: „A Spiritu Sancto renovari“
Condicio christiana significat „non agere, sed a Spiritu Sancto renovari“. Hoc Summus Pontifex in homilia Sanctae Missae tempore matutino in domo Sanctae Martae dedicata inculcavit, quae ultima erat Missa Papae ante ferias aestivas in Civitate Vaticana celebrata. A mense Septembri Domnus Apostolicus Franciscus morem cum administris Sedis Apostolicae et invitatis communiter res divinas celebrandi perget. In homilia quoque Papa in luce posuit “structuras antiquas” sine metu renovandas esse. Verba “Vinum novum in utres novos” principium esse, quo dirigeremur, Papa Franciscus Evangelium secundum Mattaeum (Mt 9, 14-17) in homilia sua recolens dixit.


Lumen fidei. Primae Litterae Encyclicae Papae Francisci
Qui credit, videt. His verbis Domnus Apostolicus Fransciscus Primas Litteras Encylicas coepit, quas litteris „Lumen fidei“ inscriptas Sedes Apostolica Veneris die publice proposuit. … Lux et via: his ambibus notionibus is, qui legit, per Litteras has Encyclicas ducitur, quae fidem lucem proponere exorditur, quae longius prospicere facit: „Qui credit, videt.“ Deinde altercatio affertur fidem e contra omnino esse speciem et proinde non esse lucem, illa potius tenebras offundere mundo quam eum luce complere. Contra ea, quae obiciuntur, opus esse, ut lux, quae fidei propria esset, reperiretur, Papa confirmavit. Quomodo id intelligatur, in quattuor capita Litterarum Encylicarum explicatur.


Ioannes XXIII et Ioannes Paulus II Sanctorum catalogo adscribuntur
Miraculum, quod canonizationi Papae Ioannis Pauli II necessarium est, a Summo Pontifice Francisco Veneris die decreto approbatum est. Hoc Sedes Apostolica declarans notum fecit. Praefecto Congregationis, cuius est, Angelo Amato nomine, admisso Domnus Apostolicus ex integro duodecim decreta, quae ad diversas causas canonizationis pertinent, subsignatione munivit. Eodem tempore Summus Pontifex suffragium membrorum Congregationis de Causis Sanctorum, quod ad canonizationem Ioannis XXIII attinet, approbavit. A Sancta Sede notum factum est Papam Franciscum statuisse, ut Consistorium, quod canonizationi duorum Summorum Pontificum celebrandae provideret, convocaretur. Nondum notum factum est, quo tempore hoc Consistorium Cardinalium conventurum esset.



Übersetzung:


9. Juli 2013

Papstpredigt: „Sich vom Heiligen Geist erneuern lassen“
Christsein bedeutet „nicht Dinge zu tun, sondern sich vom Heiligen Geist erneuern zu lassen“. Dies hat Papst Franziskus an diesem Samstag bei der Morgenmesse in der Casa Santa Marta betont. Es war die letzte Morgenmesse des Papstes im Vatikan vor der Sommerpause – ab September wird Franziskus die von ihm eingeführte Tradition, mit Vatikan-Mitarbeitern und Gästen gemeinsam Gottesdienst zu feiern dann wieder aufnehmen. In seiner Predigt betonte der Papst auch, dass „antike Strukturen“ ohne Angst zu erneuern seien. „Neuer Wein in neuen Schläuchen“, das sei das Motto, sagte Franziskus mit Bezugnahme auf das Markusevangelium (Mt 9, 14-17) in seiner Predigt. (rv 6.7.2013)


Das Licht des Glaubens: Die erste Enzyklika von Papst Franziskus
Wer glaubt, sieht: Mit dieser Aussage beginnt Papst Franziskus seine erste Enzyklika. An diesem Freitag hat der Vatikan „Lumen fidei“ vorgestellt. … Licht und Weg: Diese beiden Begriffe leiten den Leser durch die Enzyklika. Sie beginnt damit, den Glauben als das Licht vorzustellen, dass weiter blicken lässt: „Wer glaubt, sieht“. Es wird dann der Einwand zitiert, Glauben sei ganz im Gegenteil Illusion und damit nicht Licht, er verdunkle die Welt eher als dass er sie erleuchte. Gegen diese Einwände sei es deswegen nötig, den Licht-Charakter des Glaubens neu zu entdecken, betont der Papst. Wie genau das zu sehen ist, das entwickelt die Enzyklika in ihren vier Hauptkapiteln. (rv 5.7.2013)


Johannes XXIII. und Johannes Paul II. auf dem Weg zur Heiligsprechung
Das für eine Heiligsprechung von Papst Johannes Paul II. notwendige Wunder ist von Papst Franziskus an diesem Freitag per Dekret anerkannt worden. Das teilte der Vatikan in einer Erklärung mit. In einer Audienz für den Präfekten der zuständigen Kongregation, Kardinal Angelo Amato, hatte der Papst insgesamt zwölf Dekrete unterzeichnet, die verschiedene Heiligsprechungsprozesse betreffen. Gleichzeitig approbierte der Papst die Abstimmung der Mitglieder der Heiligsprechungskongregation betreffs einer Heiligsprechung von Papst Johannes XXIII. Papst Franziskus hat entschieden, so die Vatikannote weiter, dass das zur Entscheidung über eine Heiligsprechung der beiden Päpste notwendige Konsistorium einberufen werden soll. Ein Datum für die Kardinalsversammlung wurde noch nicht bekannt gegeben. (rv 5.7.2013)








All the contents on this site are copyrighted ©.