HomeRadio Vatikan
foto testata   
Andere Sprachen  

Home >  Kirche  > Artikel von 2013-07-02 16:49:40
A+ A- Drucken



Nuntii Latini



NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die secundo mensis Iulii anni bismillesimi tredecimi


Franciscus: „Fide, caritate et unitate alii alios confortate“
Summi Pontificis omniumque Cardinalium et Episcoporum est fide, caritate et unitate corroborari. Hoc Domnus Apstolicus Franciscus occasione sollemnitatis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli data in luce posuit. Papa Franciscus res sacras ad honorem Prinicpum Apostolorum in Basilica Vaticana celebrans triginta quattuor Archiepiscopis Metropolitanis pallium umeris eorum imposuit. Praeter Cardinales et Episcopos necnon legatos ad Sanctam Sedem missos quidam, qui magna gaudent auctoritate et a Patriarcha Orthodoxo Constantinopolitano missi erant, rebus divinis interfuerunt. Ad oecumenismum efferendum Chorus Lipsiensis Sancto Thomae dedicatus una cum Choro Pontificio Sacrae Aedis Xystinae in rebus divinis cecinerunt.

Franciscus: „Unitas christianorum plus quam umquam necessaria est“
Domnus Apostolicus Franciscus Veneris die quosdam, qui ad Ecclesiam Patriarchalem Oecumenicam pertinent, alloquens confirmavit unitatem Christianorum his temporibus plus quam umquam necessariam esse. Missi, qui a Metropolita Pergameno, illo thologo Ioanne Zizioulas ducti sunt, festum Romanum „Petri et Pauli celebratum Sabbati die Romam profecti erant. Sedes Apostolica more translaticio die tricesimo mensis Novembris festi Patroni Sancti Apostoli Andreae celebrandi causa Constantinopolem visitatione honorat. Papa se gaudeo magno colloquiis conventibusque fraternis affici dixit.

Papa Franciscus: Christianus non potest alienus esse a Semitis!
Christianos radicum cum Iudaeis communium causa Semitas odisse non posse Summus Pontifex Franciscus tempore matutino Lunae diei in luce posuit quosdam, quae a Iudeis publice missi erant, alloquens. Triginta fere membrorum Conventus Hebraeorum Omnium Gentium de Consultationibus inter Religiones Fovendis in Civitate Vaticana hospitati sunt, ut novum Papam cognoscerent et mutuam inter Iudaeos et Catholicos operam hoc in novo ponticatu praetare inchorarent. Quos alloquens Domnus Apostolicus Franciscus momentum maximi momenti recoluit, quod documento Concilii, quae a verbis „Nostra aetate“ incipit, est, quo dialogus inter Iudeos et Christianos a Catholicis inceptus nititur.

Übersetzung:

2. Juli 2013

Franziskus: „Stärken im Glauben, in der Liebe und Einheit“
Der Papst und alle Kardinäle und Bischöfe haben die Aufgabe, im Glauben, in der Liebe und in der Einheit zu bestärken. Das hat Papst Franziskus anlässlich des Hochfestes der heiligen Apostel Petrus und Paulus betont. Bei der feierlichen Messe zu Ehren der Apostelfürsten im Petersdom legte Franziskus 34 neuen Metropolitan-Erzbischöfen das Pallium auf die Schultern. Neben Kardinälen und Bischöfen sowie dem beim Vatikan akkreditierten Diplomatischen Corps nahm auch eine hochrangige Delegation des orthodoxen Patriarchats von Konstantinopel an der Messe teil. Einen ökumenischen Akzent setzte der Leipziger Thomanerchor, der zusammen mit dem päpstlichen Chor der Sixtinischen Kapelle die Liturgie musikalisch untermalte (rv 29.6.2013)

Franziskus: „Einheit der Christen mehr denn je nötig“
Die Einheit der Christen ist heute mehr denn je nötig, um den Menschen Orientierung und Halt zu geben. Das hat Papst Franziskus an diesem Freitag vor Vertretern des Ökumenischen Patriarchates von Konstantinopel betont. Die vom orthodoxen Metropoliten von Pergamon, dem Theologen Ioannis Zizioulas, angeführte Delegation war anlässlich des römischen Patronatsfestes „Peter und Paul“ an diesem Samstag nach Rom gereist. Der Vatikan erwidert den Besuch aus Konstantinopel traditionell mit einer Visite in Istanbul am 30. November, anlässlich des Patronatsfestes des Heiligen Apostels Andreas. Diese seit 1969 gepflegte „brüderliche Begegnung“ erfülle ihn mit großer Freude, so der Papst. (rv 28.6.2013)

Papst Franziskus: Ein Christ kann kein Antisemit sein!
Christen können aufgrund ihrer gemeinsamen Wurzeln mit dem Judentum keine Antisemiten sein. Das betonte Papst Franziskus an diesem Montagvormittag bei seinem ersten Treffen mit einer offiziellen jüdischen Delegation. Etwa 30 Mitglieder des
International Jewish Comittee on Interreligious Consultations waren im Vatikan zu Gast, um den neuen Papst kennen zu lernen und die jüdisch-katholische Zusammenarbeit innerhalb des neuen Pontifikates einzuläuten. In seiner Ansprache verwies Papst Franziskus auf die fundamentale Bedeutung, die dem Konzilsdokument Nostra Aetate zukomme, mit dem der jüdisch-christliche Dialog von katholischer Seite neu begründet wurde.
(rv 24.6.2013)


Teile




Über uns Programmschema Kontakt Freunde von RV RV-Freunde: Downloads Links Andere Sprachen Heiliger Stuhl Vatikanstadt Liturgische Feiern des Papstes
All the contents on this site are copyrighted ©. Webmaster / Credits / Rechtliche Hinweise / Werben auf Radio Vatikan