2013-06-04 16:21:31

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die quarto mensis Iunii anni bismillesimi tredecimi

Homilia Domni Apostolici: „Ecclesia non est associatio civilis cultus“
“Ecclesia non est civilis cultus, sed Familiae Iesu.” Hoc Domnus Apostolicus Franciscus Saturni die in sua Missa matutina in deversoriolo Sedis Apostolicae, quod Sanctae Martae dedicatum est, celebrata dixit. Christiani scandalo crucis erubescerent et “in laqueum caderent spiritus huius mundi” non oportere. Saepe auditur Christianis normis moribusque vitam adhaerendam esse. Hoc „scandalum“ religionis christianae monstrari, id est incarnationem Verbi. Hoc esse “argumentum ipsum” Papa addidit. “Tentationem” sonare “bene faciendi sine scandalo Verbi incarnati, sine scandalo crucis”. Christianos autem “hoc scandalum sequi” debere.

Papa Franciscus: Prima sollemnitas Sanctissimi Corporis Domini in Urbe celebrata
Domnus Apostolicus Franciscus die Iovis (feria quinta) primum in Urbe processionem Sanctissimi Corporis Domini Nostri Iesu Christi praefuit. Pluribus milibus fidelibus concomitantibus de Basilica Lateranensi, sua ecclesia cathedrali, ad Basilicam Sanctae Mariae Maiori didicatam pedibus processit. Franciscus in homilia in Sancta Missa ante Basilicam Santi Ioannis dedicatam celebrata confirmaverat Sanctam Eucharistiam sacramentum esse communionis, ut homines inter se coniungerentur, compellentem. Caelo nubibus obducto neglecto non sibi eripi passus est occassionem via milium et quinquagentorum metrorum ab una ad alteram ecclesiam principalem eundi Cardinalibus Episcopisque necnon milibus hominum, qui multos cereos manibus ferebant, eum concomitantibus.

Papa Franciscus: „Ego quoque peccator sum“
„Fortes estis animis hic esse, dum pluit.“ His verbis Domnus Apostolicus Franciscus nonaginta milia pietatis causa peregrinatorum et visitatorum in Area Patriana salutavit, quos omnes Mercurii die (feria quarta) precandi alloquendique causa admiserat. Ad instructiones catecheticas de confessione fidei quod attinet, Summus Pontifex de Ecclesia ut familia Dei locutus est. Hoc argumentum in multis documentis Secundi Vaticani Concilii elatum esse, quo ferretur, ut „individualismus relinqueretur“ et in communionem Ecclesia quispiam ingrederetur. Neque esse obliviscendum hanc „communionem peccatorum“ esse, ad quam se pertinere Papa his verbis confessus est: „Ego quoque peccator sum“.

Übersetzung:

4. Juni 2013

Papstpredigt: Kirche ist kein Kulturverein
„Die Kirche ist kein Kulturverein, sondern die Familie Jesu.“ Das sagte Papst Franziskus an diesem Samstag in seiner Frühmesse im Vatikan-Gästehaus Santa Marta. Die Christen sollten sich nicht für den Skandal des Kreuzes schämen und nicht „dem Geist dieser Welt in die Falle gehen“. Man höre oft, dass Christen ein bisschen normaler sein sollten. Das weise auf den „Skandal“ des Christentums hin, die Menschwerdung des Wortes. Und das sei „genau der Punkt“, so der Papst weiter. Die „Verführung“ laute, „Gutes zu tun, ohne den Skandal des menschgewordenen Wortes, ohne den Skandal des Kreuzes“. Doch Christen müssten „kohärent sein mit diesem Skandal“. (rv 1.6.2013)

Franziskus: Erstes Fronleichnam in Rom
Papst Franziskus hat am Donnerstagabend in Rom zum ersten Mal die Fronleichnamsprozession angeführt. Zusammen mit mehreren tausend Gläubigen zog er zu Fuß von der Lateran-Basilika, seiner Bischofskirche, zur Basilika Santa Maria Maggiore. In der Predigt bei der Messe vor San Giovanni betonte Franziskus, die Eucharistie sei das Sakrament der Gemeinschaft, sie dränge die Menschen zur Solidarität untereinander. Trotz unsicheren Wetters ließ es sich der Papst aus Argentinien nicht nehmen, die anderthalb Kilometer von einer Hauptkirche zur anderen zu Fuß zurückzulegen. Kardinäle und Bischöfe begleiteten ihn, dazu Tausende von Menschen, viele von ihnen mit Kerzen in den Händen. (rv 31.5.2013)

Papst Franziskus: „Auch ich bin ein Sünder“
„Ihr seid ja sehr mutig, bei diesem Regenwetter hier zu sein“ - so begrüßte Papst Franziskus die rund 90.000 Pilger und Besucher auf dem Petersplatz, die an diesem Mittwoch zur Generalaudienz gekommen waren. Im Rahmen der Katechesen über das Glaubensbekenntnis ging der Papst auf den Aspekt der Kirche als Familie Gottes ein. Dieser Punkt sei in vielen Dokumenten des Zweiten Vatikanischen Konzils hervorgehoben worden, so Franziskus. Das bedeute, „aus dem Individualismus auszusteigen“ und in die Gemeinschaft der Kirche einzutreten. Man dürfe auch nicht vergessen, dass diese „eine Gemeinschaft von Sündern“ sei, von der sich der Papst selbst nicht ausnahm: „Auch ich bin ein Sünder“, so Franziskus wörtlich. (rv 29.5.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.