HomeRadio Vatikan
foto testata   
Andere Sprachen  
    
 Home > Nuntii Latini


Die vicesimo quinto mensis Novembris anni bismillesimi quarti decimi


Summus Pontifex sex religiosos Sanctorum fastis adscripsit
E civitate Vaticana. Ecclesia Catholica sex gaudet novis Sanctis. Franciscus Papa die Solis seu Dominica, sacra in area Petriana dum celebrat, quattuor Italicos et duos Indos, qui religiosi sunt, in numerum Sanctorum retulit. Summus Pontifex in homilia enixe memovravit illos sex sanctos nulla posita condicione miseris, aegrotis, senibus et pietatis causae peregrinatoribus inservisse. Arta eorum cum Deo coniunctione veram erga proximum exortam esse caritatem, ad quam imitandam omnes in Christo fidentes incitarentur.

De praesidio Synodi ordinariae constituto
Coetui...»

Die duodevicesimo mensis Novembris anni bismillesimi quarti decimi

Pater Lombardi doctoratu ad honorem ornatus est
Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, laborem minstrorum Stationis Radiophonicae Vaticanae laudavit. Pater Societatis Iesu Veneris die doctoratu ad honorem Pontificiae Universitatis Salersianae in Urbe sitae de scientia communicationis ornatus est. Amplam peragi perinvestigationem laboris stationis radiophonicae Lombardi dixit commissionem a Summo Pontifice institutam in memoriam revocans, cuius est res, quae ad communicationem pertinent, emendare.

De ratione secreti servandi
Normis de secrecto servando in Ecclesia conspirationes aut facta omnibus abscondantur. E contra...»

Die undecimo mensis Novembris anni bismillesimi quarti decimi


Romanus Pontifex ad anniversarium Reformationis invitatus est
Communitas ecclesialis Evangelica Summum Pontificem Franciscum ad celebrationem communem anniversarii Reformationis, quod in tribus annis habebitur, invitavit. Memoriale initii Reformationis a Martino Luthero anno millesimo quingentesimo decimo septimo ducti occasionem esse „manifeste enixeque nostram in Christo unitatem coram mundo testificandi“. Hoc is, qui olim Foederi Lutheranos Totius Oribis Complectenti praefuit, Christianus Krause nomine, dum cum Francisco Papa die Veneris (feria sexta) in Civitate Vaticana colloquitur, dixit.

E Civitate Vaticana: Novae normae de...»

Die quarto mensis Novembris anni bismillesimi quarti decimi

E Civitate Vaticana: Sancta Sedes normas de Militum Christi approbavit
Sedes Apostolica normas recognoscitas Militum Christi approbavit. Hic est gradus gravis „militum“ in eis renovandis. Haec communitas difficultatibus affecta est, postquam post mortem eius conditoris Marcialis Marciel anno bismillesimo octavo singula scandala eius vitae, abusi etiam sexuales, nota facta sunt. Novis constitutionibus „in tuto ponatur exercitium auctoritatis, quo sodalibus magis sociam operam praestare liceat et iuri canonico magis correspondeatur”.

Franciscus Papa: „Nos omnes Ecclesia sumus!“
Ad ea, quae visibilia sunt Ecclesiae, non solum Summus...»

Interpes, cum resessibus spritualibus vacaturus sit, in hebdomada quadragesimia quarta anni nuntios Latinos non conficiet.

Die vicesimo primo mensis Octobris anni bismillesimi quarti decimi

Paulus VI. Pontifex Maximus beatificatus est
Summus Pontifex Franciscus occasione beatificationis decessoris sui data annuntiavit die vicesimo sexto mensis Septembris anniversariam memoriam novi beati Pauli VI recultum iri. Die vicesimo sexto mensis Septembris dies natalis Ioannis Baptistae Montini celebratur, qui ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum octavum munus Apostolicum exercuit. Ex eius vita: Papa Paulus VI. nomine civili Ioannes...»

Die decimo quarto mensis Octobris anni bismillesimi quarti decimi


Singula, de quibus Synodus Episcoporum anno bismillesimo decimo quinto disceptabit, nota facta sunt
Proxima de matrimonio et familia Syndus Episcoporum a die quarto usque ad diem vicesimum quintum mensis Octobris anno bismillesimo decimo quinto de „Vocatio(ne) et Missio(ne) in Ecclesia et mundo nostrae aetatis“ in Civitate Vaticana celebrabitur. Hoc Secretarius generalis Synodi Episcoporum, Laurentius Cardinalis Baldisseri, Lunae die (feria secunda) communicavit. Qui dixit se sperare Patres Synodales in coetibus hac hebdomada quaestiones perpendentes mente iam recogitaturos esse Synodum proximi anni. „In coetibus“ inquit,...»

Die septimo mensis Septembris anni bismillesimi quarti decimi


Synodus Episcoporum aperta est
Solis die Missa Pontificali festiva Synodus particularis Episcoporum in Basilica Vaticana aperta est. Duas hebdomadas patres Synodi de „difficultatibus pastoralibus familiae cum annuntiatione Evangelii coniunctis“ discepunt. Beatissimus Pater in homilia sua ad magnitudinem animi et humilem vim effectivam adhortatus est. „Conventus Synodi”, inquit, “non instituti sunt, ut de cogitationibus pulchris et singularibus disceptetur aut videatur, qui maiore gaudeat intelligentia. … Instituti sunt, ut vineam Domini melius colatur et custodiatur, ut operam praestatur, ut Eius somnium, Eius consilium erga populum...»

Die undevicesimo mensis Septembris anni bismillesimi quarti decimi

E Civitate Vaticana. Cardinalis Koch: In dialogo cum Orthodoxis progressus
Commissio omnium gentium dialogo fovendo Ecclesiae tam Catholicae quam Orthodoxae in sessione Philadelphiae in Iordania habita de textu, qui ad primatum et synodalitatem spectavit, non convenerunt, id est: schema de quaestionibus fundamentalibus constitutionis Ecclesiae in colloquiis septem dierum ab omnibus non probatum esse patet. Licet Philadephiae inter se dissentirent, consensionem tamen crescere Cardinalis Curiae Romanae in Statione Radiophonica Vaticana percontatus percepit, praesertim cum parati essent ad quaestiones difficiles, quae in...»

Die vicesimo tertio mensis Septembris anni bismillesimi quarti decimi


E Civitate Vaticana: Commissio particularis ad causas matrimoniales reformandas constituta est
Franziscus, universae Ecclesiae Pastor, commissionem particularem constituit, qui instaurationem processuum canonicorum ad matrimonia nulla declaranda susciperet. Hoc die Saturni (Sabbato) in Curia Romana notum factum est. Commissioni huic Decanus Tribunalis Rotae Romanae, Pius Vitus Pinto nomine, praeerit. Instauratione proposita intenditur, ut processus causarum matrimonialium simplex reddatur „principio indissolubilitatis matrimonii servato“. … In causa matrimoniali investigatur, num matrimonium validum, ut ab Ecclesia...»

Die secundo mensis Septembris anni bismillesimi quarti decimi


Nuntii Latini ob ferias interpretis hebdomada secunda mensis Septembris non in lucem edentur.

Una et sancta Ecclesia et peccatum grave divisionis
Beatissimus Pater Franciscus Mercurii die admissis post ferias aestivas multis, qui denuo in Area Petriana, non in aula hominibus admittendis convenerant, recoluit in proximo Deum cognoscere, in eo condicionem sanctam Ecclesiae consistere. “Cum professionem fidei proferimus, confirmamus Ecclesiam “unam et sanctam” esse Franciscus Papa explicavit instructiones catecheticas de Ecclesia continuans. “Unitas”, inquit, et “sanctitas” Ecclesiae, quas in Credo profitemur, a Deo proficiscuntur....»



  Weiter »


hier Archiv der Latein - Nachrichten (bis 2012)



Über uns Programmschema Kontakt Freunde von RV RV-Freunde: Downloads Links Andere Sprachen Heiliger Stuhl Vatikanstadt Liturgische Feiern des Papstes
All the contents on this site are copyrighted ©. Webmaster / Credits / Rechtliche Hinweise / Werben auf Radio Vatikan